The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
P. F. M.
THE SACRED CONGREGATION OF RITES ON THE SIGNS OF MARTYRDOM IN THE
CATACOMBS.
DECREE.
Postquam saeculo XVI., laboribus praesertim et studiis Antonii Bosi
iterum sacra suburbana patuere Coemeteria, quae a saeculo VIII. exeunte
Summorum Pontificum cura penitus interclusa remanserant ne barbari
Romanum solum devastantes ibi aliquam inferrent profanationem, in iis
conquiri coeperunt Martyrum corpora quae adhuc ibidem permanebant in
loculis abscondita. Tutissimum dignoscendi sacra haec pignora signum
a majorum traditione receptum erant phialae vitreae vel figulinae
cruore tinctae, aut crustas saltem sanguineas occludentes, quae vel
intra vel extra loculos sepultorum affixae manebant. Attamen aliquibus
visum fuit viris eruditis alias praeter sanguinem admittere notas,
quibus ipsi Martyres distingui autumabant. Verum ut in re tanti
momenti inoffenso procederetur pede, placuit Clementi IX. Summo
Pontifici singularem deligere Congregationem, quae ex Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, aliisque doctissimis viris constaret, eique
hac super re gravissimum commisit examen. Haec Congregatio quae postea
a Sacris Reliquiis et indulgentiis nomen habuit, argumentis omnibus
perpensis, die 10 aprilis anni 1668 decretum hoc tulit: "_Cum in
Sacra Congregatione Indulgentiis, Sacrisque Reliquiis praeposita de
notis disceptaretur, ex quibus verae Sanctorum Martyrum Reliquiae
a falsis et dubiis dignosci possint; eadem Sacra Congregatio, re
diligenter examinata, censuit, Palmam et Vas illorum sanguine tinctum
pro signis certissimis habenda esse: aliorum vero signorum examen in
aliud tempus rejecit_". Decretum hujusmodi duorum fere saeculorum
decursu fideliter servatum est, quamvis praeterito vertente saeculo
nonnulli selecti scriptores de Phialae sanguineae signo diversimode
dubitaverint; quibus praecipue gravissima Benedicti XIV. auctoritas
obstitit, quum in Literis Apostolicis ad Capitulum Metropolitanae
Ecclesiae Bononiensis de S. Proco Martyre ex Coemeterio Thrasonis cum
vase sanguinis effosso edoceret: "_Ipsi debetur cultus et titulus
Sancti, quia procul dubio nulli unquam venit in mentem quantumvis acuto
ingenio is fuerit, et cupidus quaerendi, ut aiunt, nodum in scirpo,
nulli, inquam, venit in mentem dubitatio, quod Corpus in Catacumbis
Romanis inventum cum vasculo sanguinis aut pleno, aut tincto, non
sit Corpus alicujus qui mortem pro Christo sustinuerit_". At nostris
hisce diebus alii supervenere viri eruditione aeque pollentes, et
in sacrae Archeologiae studiis valde periti, qui vel scriptis, vel
etiam voluminibus editis adversus Phialam sanguineam utpote indubium
Martyrii signum decertarunt. Sanctissimus autem Dominus Noster PIUS
PAPA IX., de Decreti illius robore et auctoritate haud haesitans, quum
videret tamen eruditorum difficultates in ephemeridibus tum catholicis,
tum heterodoxis divulgari, ad praecavendum quodlibet inter fideles
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account