The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Ideo enim rubrica praescribit in Missa solemni: _Thuriferarius
genuflexus in cornu epistolae ter incensat Hostiam, cum
elevatur, et similiter calicem, posito incenso in thuribulo
absque benedictione_, tum quia unica haec est incensatio,
quae ad Sacramentum adolendum fit in Missa, solemni, tum quia
alius non est thuriferario dignior, qui eo fungatur munere;
nam sacerdos celebrat, diaconus ei assistit, subdiaconus
impeditus est patena, cæremoniarius invigilat ut quisque suo
fungatur officio. Id adeo verum est, ut in Missa defunctorum
cum dignior thuriferario subdiaconus non sit impeditus,
Sacramentum incensat jubente rubrica: _Subdiaconus non tenet
patenam post celebrantem, sed tempore elevationis Sacramenti in
cornu epistolae illud incensat_. Contra vero cum benedicendus
est populus cum Sacramento, curnam iteranda erit thurificatio
per acolythum, si jam ab omnium in ea actione ministrantium
dignissimo, celebrante scilicet, peracta fuerat? Si has
rationes parvi fieri oportere existimas, haud contemnendum
censeas librorum ritualium silentium, qui certe hanc
thurificationem demandassent, quemadmodum jusserunt fieri ad
hymni cantum ante orationem. Haec dixi, ne quid magis congruum
mihi videtur, praeterirem: caeterum absit ut velim turbas
movere, ac damnare consuetudinem, quae licet minus conveniat,
ritus tamen substantiam non laedit. Cum autem eadem consuetudo
in bene multis ecclesiis obtineat, difficillimum esset eamdem
penitus eliminare".
DOCUMENTS.
I.
_Venerabili Fratri Gregorio Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi._
PIUS PP. IX.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account