The Irish ecclesiastical record, Volume 1, September 1865
Religion
The Irish ecclesiastical record, Volume 1, September 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
II. Quoad confectionem Hostiarum notanda sunt sequentia:
“Conveniret a Sacerdotibus, Clericis aut Religiosis hostias
in Missa usurpandas confici, ut omni errori, praesertim
admixtionis liquoris vel grani alterius obviaretur, et cum
majori nitore et reverentia tractarentur: passim enim
venales satis incurie tractantur et sordide, quod est
indecens in materia tanti tamque puri Sacrificii…. Ut autem
hostiae purissime sine ulla admixtione, nec non honestissime
fiant; haec erunt singulariter observanda: imprimis
triticum, si fieri potest, magno studio granatim eligatur;
electum in sacculo mundo et de bono panno ad hoc opus tantum
facto ponatur, atque a famulo boni studii ad molendinum
deferatur. Quo delato, famulus aliud frumentum in ipso
molendino moli prius faciat, ut illud, unde hostiae fieri
debent, sine aliqua sorde moli postea valeat. Reportata
farina, Clerici antequam incipiant, manus lavent, ipsamque
cribrent. Deinde unus super tabulam mundissimam ipsam
farinam aqua conspergat, et manibus fortiter compingat,
atque maceret. Postea in ferrum, in quo coquuntur, ponat et
coquat, advertens ut imago sacra Crucifixi, et non alia tam
majoribus, quam minoribus sit impressa. Nec non ut nitide et
studiose fiant, eas forcipibus ad id tantum paratis, vel
alio simili instrumento tondeat”. _Vinitor p. 3. tit. 3.
annot. 11._
DOCUMENTS.
I.
DUBIA CIRCA MISSARUM ITERATIONEM, APPLICATIONEM MISSAE PRO POPULO, ET
RECEPTIONEM ELEEMOSYNAE.
_Ex S. Congregatione Concilii Tridentini Interpretum._
VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account