The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
præconum Evangelii domicilia, per centum quinquaginta leucas sparsa. Ex
iis sex profligata fuerant bello Gallos inter & Iroquæos conflato circa
annum MDCLXXXII. Revocata cum religione pax anno MDCCII. omnia priorem
in statum restituit. In iis Iroquæorum Missionibus ea præcipuè floret,
quæ à S. Francisco Xaverio nomen habet, ad Montem-Regalem.
Supra Iroquæos, versus occasum & Aquilonem, intra quadragesimum
gradum & XLV. cernere est majores duos lacus angusto freto junctos:
alter, isque amplior, Ilinæorum; alter Huronum dicitur. Hos ingens
terræ lingua dividit, cujus in apice sedet Missio S. Ignatii, sive
MissilimaKinacana. Supra duos istos lacus tertius est, ambobus major,
quem superiorem lacum appellant. Hujus in aditu constituta est Missio
S. Mariæ à Saltu. Interjectum inter hunc, & binos inferiores lacus
spatium occupant OutaouaKi, apud quos plurima stativa Societas habet.
Ejusmodi arces religionis (sic enim appellare Missiones licet) unde
suos profert milites, & sacra explicat vexilla, tres circa lacum
Ilinæorum positæ sunt, prima inter Puteatamisos: Missio Sancti Josephi
nuncupatur: altera inter KiKarousos, MasKoutensos, & Outagamisos;
S. Francisci Xaverii nomen obtinet: tertia inter Oumiamisos, Angeli
Custodis. Infra memoratos lacus, supra ipsam Floridam, vastissimos
pererrant campos Ilinæi. Ibi amplissima statio, cui nomen ab immaculata
Virginis Matris conceptione impositum, tres in Missiones secatur, &
ad fluvium usque Missisipum procurrit. Insidet ejusdem fluminis ripis
missio Baiogulana, in trigesimo primo gradu latitudinis: demum ultima
protenditur secundum eundem amnem versus Mexicanum sinum. Hæc visum est
enucleare paulo distinctius, & quasi sub uno statim aspectu ponere, ut
intelligatur quò singula referenda sint, quæ postea de Nova Francia
narrabuntur.
Restat ignota Europæis adhuc pars Canadæ immensa, ultra Missisipum
fluvium, clementiori subjecta coelo, frequens incolis, armentis
frugibusque læta; vitæ veræ ac salutis expers. Hæc generosos Christi
milites vocat. Nec non altera [324] longe isti dissimilis, quæ
rigidis circa Hudsonium finum, à gradu LV. ad LX. aut LXX. subjecta
septentrionibus, nivibus ac pruinis demersa, tanto æquiùs implorat
opem, quanto gravioribus incommodis conflictatur. Hic Societas ante
annos paucos prima coepit figere vestigia. Illucescet illa, spero,
dies, cum obvallatum periculis ac laboribus iter eadem perrumpet. Non
sine magno molimine claustra Tartari, oppressas injusta servitute
animas retinentis, perfringuntur; neque illa ipsa, tot florens modo
coloniis, Missio Canadica statim suam est maturitatem adepta. Ægrè per
sexdecim annos tanquam in salebris hæsit, nec suam quandam nacta formam
est, nisi anno seculi superioris quinto & vigesimo, cùm se aliquando ex
illis angustiis explicuit, P. Petri Cotoni, cui sua debebat primordia,
beneficio, ut sexta Pars Historiæ fusius exponet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account