The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
SIC hostes accipiunt: at domi colunt pacem, rixasque diligenter cavent,
nisi quas ebrietatis impotentia excitavit. Fortunati, si nunquam
illis hanc pestem Europa importasset! Irasci ne norunt quidem, ac
vehementer initio mirabantur, cum inveherentur Patres in vitia pro
concione, eosque furere existimabant, qui pacatos inter auditores, &
amicos, tanta contentione se jactarent. Liberalitatis & munificentiæ
famam aucupantur: sua largiuntur ultro; ablata vix repetunt: nec fures
aliter, quam risu & sannis ulciscuntur. Si quem, oborta simultate
nefarie aliquid moliri suspicantur, non minis deterrent hominem, sed
donis. Ex eodem concordiæ studio fit ut assentiantur ultro, quidquid
doceas; nihilo tamen secius tenent mordicus insitam opinionem aut
superstitionem: eoque difficilius erudiuntur. Quid enim agas cum
annuentibus verbo & concedentibus omnia; re nihil præstantibus?
Miserorum egestatem benignè sublevant; viduarum ac senum sustentant
orbitatem, nisi cum senio ætas vieta marcet, vel morbus gravior
incidit: tunc enim abrumpere infelicem vitam satius arbitrantur, quàm
alere ac producere. Quæcumque calamitas ingruat, nunquam se dimoveri de
animi tranquillitate patiuntur, qua felicitatem potissimum definiunt.
Inediam multorum dierum, morbos, & ærumnas lenissime & constantissimè
perferunt. Ipsos partus dolores, licet acerbissimos, ita dissimulant
feminæ vel superant, ut ne ingemiscant quidem: ac si cui lacryma vel
gemitus excideret, æterna flagraret ignominia, neque virum, à quo
duceretur, præterea inveniret, Nihil unquam amicus cum amico, uxor
cum viro, cum uxore vir, queritur & expostulat. Liberos mira caritate
complectuntur: sed modum non tenent; in eos enim neque animadvertunt
ipsi, neque ab aliis animadverti sinunt. Hinc petulantia puerorum
& ferocitas, quæ, postquàm se corroboravit ætate, in omne scelus
erumpit. Quam autem erga liberos & familiares comitatem præ se ferunt,
eandem cum ceteris civibus suis, ac popularibus, usurpant. Si quis
amariore joco quempiam momordit, (nam dicaces vulgo sunt, & in jocos
effusi) belle dissimulant, aut vicem reponunt, & absentes remordent;
nam præsentes cavillari, aut coram dictis incessere, religio est. Non
aliud libentiùs convicium regerunt lacessiti, quàm si hominem ingenio
carere dicant. Scilicet ingenii laudem vindicant sibi; nec temere.
Nemo inter illos hebes, ac tardus; quod nativa illorum in deliberando
prudentia, & in dicendo facundia, declarat. Auditi quidem sæpe sunt tam
appositè ad persuadendum perorare, idque ex tempore, ut admirationem
exercitatissimis in dicendi palæstra moverent.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account