The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Respondet ingenio corpus, aptum membris, proceritate formosum, robore
validum. Idem, qui Gallis, color; tametsi corrumpunt illum unguine,
& oleo putri, quo se perungunt; necnon pigmentis variis, quibus sibi
pulcri, nobis ridiculi, videntur. Alios cernas naso cæruleo, genis
vero & superciliis atratis: alii frontem, nasum, & genas, lineis
versicoloribus discriminant: totidem larvas intueri te putes. Ejusmodi
coloribus credunt se hostibus esse terribiles; suum pariter in acie
metum, quasi velo, tegi: demum pellem ipsam corporis indurari, ad
vim hiberni frigoris facilius tolerandam. Præter istos colores
induci pro cujusque libidine ac deleri solitos, non pauci stabiles
ac perpetuas avium aut animalium, putà serpentis, aquilæ, bufonis,
imagines imprimunt cuti, hunc in modum. Subulis, cuspidibus, aut
spinis collum, pectus, genasve ita pungunt, ut rudia rerum istarum
lineamenta effingant: mox in punctam & cruentam cutem immittunt atrum
è carbone comminuto pulverem, qui cum sanguine concretus impressas
effigies ita inurit vivæ carni, ut eas nulla temporis diuturnitas
expungat. Totæ quædam nationes, ea præsertim quæ a Tabaco nomen habet,
itemque alia quæ Neutra dicitur, id constanti more ac lege usurpat,
nec sine periculo interdum; maxime si est tempestas frigidior, aut
debilior [347] corporis constitutio. Tunc enim dolore victi, licet eum
ne gemitu quidem significent, linquuntur animo, & exanimes aliquando
concidunt. Laudant oculos exiles, labra repanda & prominentia: pars
radunt comam, pars alunt: his nudum sinciput, illis occiput: aliis coma
tota surrigitur in vertice, aliis parcè ad tempora utrimque propendet.
Barbam, instar monstri, execrantur; ac si quis in mento succrescat
pilus, statim vellunt. Viri æque ac feminæ imas auriculas pertundunt:
& iis inaures è vitro, testisve piscium, inferunt. Quo foramen amplius
est, eo censent formosius. Nunquam ungues resecant. Europæos rident,
qui defluentem è naribus humorem candidis sudariis excipiant, &, Quo,
inquiunt, rem adeo sordidam reservant isti? Saltantes curvant arcuatim
corpus prono capite, & brachia sic agitant, ut qui farinam manibus
subigunt, raucùm identidem grunnientes. Alvum infimam succingunt lato
cortice, vel animantis pelle, aut versicolore panno, cetera nudi.
Feminæ pelles ex humeris & collo promittunt ad genua. Zonas atque
armillas, è concha veneria, quam vulgo porcellanam appellamus, aut
seta hystricis non inscite contextas, gestant: torques hunc in modum
confectos magno habent in pretio. Storeas è marisco (junci marini
genus est) satis eleganter elaborant: iis pavimentum sternunt, in
iisdem carpunt somnos, aut in vitulorom marinorum, fibrorumve mollibus
exuviis. Dormiunt circa focum in mapali medio semper ardentem, si
frigus est: sub dio, si æstas.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account