The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
NOVA Francia Gallis adeuntibus gemino littore patet; altero, quod
angusta fronte Oceano nostro, & Orienti obtenditur: altero, quod
productiore tractu ad Floridæ vsque confinia Austro obiacet. Istud
latus portubus, atque ostiis fluminum frequens est, quibus commodè
penetrari possit in regionis mediterranea, & hàc ferè Galli terras
illas ineunt: illud verò, Franciæ nostræ obiectum littus, quoniam
oppositu ingentis insulæ, quam Nouam Terram appellant, importuosum pænè
est, ea regione nostrates non subeunt. Eius orbis vastissimã planitiem
ingentissimi aluei, aquis copiosissimum flumen irrigat, directo limite
ab vltimo pænè occasu ad ortum, quoad angusto freto ad insulam Terræ
[566] Nouæ, ipsiúsque insulæ oppositu, eius ostia in Austrinum littus
inflectantur. Ei fluuio gentile nomen est _Sacqué_, Sanctum Laurentium
Galli appellarunt; cuius caput ampliùs quingentis inde leucis indigenæ
ab lacu in trecentas patente leucas repetunt. In hunc amnium principem
alij amnes nobiles ab Aquilone influunt, nempe Saguenaiüm, Tergeminus
amnis, seu tres amnes, simul coëuntes, Algomequium, & cæteri non
pauci. Saguenaij quingentarum, Tergemini quadringentarum leucarum
nauigatio longè porrigitur in Boream. E montibus, ad ripam Austrinam
Saquéi amnis, transuersi feruntur in Meridianum Oceani littus alij
quoque fluuij celebres; vnde populis, atque illius tractus regionibus
plerisque gentilia ducta sunt nomina; sed eorum nonnullis sui moris
appellationes Franci posteà indiderunt. Fluuij autem sunt hi ad Austrum
conuersi, Sanctus Ioannes, Pentegoëtius, Quinibequius, Choüacoetius,
Norembega, quem postremum amnem Champlænius eumdem ac Pentegoetium
esse contendit. Populi trans Saquéum, Sanctúmve-Laurentium, versùs
Aquilonem, non procul illius ostiis, sunt Canadij & Excomminquij: longè
verò ab his, eadem Boreali ripa, versùs occasum, è regione Floridæ,
incolunt Algomeguij, atque Ochasteguij. Cis Sanctum-Laurentium, in
Australi ora degunt item Canadij, ad ipsum magni amnis flexum, ab
Euro in Austrum declinãtis. Post eos ad Occasum vergũt Souriquij,
Acadiæ regionis incolæ: deinde ad Pentegoetium, seu Norembegam
fluuium, Pentegoetij: [567] ad horum dextram, Occasum spectantium,
circa _Quebecum_ arcem, Montagnetij: post Pentegoetios recto tractu
Eteminquij, ad amnem Quinibequium: inde Almochiquij ad flumen
Choüacoetium, latissimis campis diffusi: denique inter Floridam,
& Sacquéum magnum amnem, Iroquij campestribus, montosisque locis
latissimè habitant. Reliquos Nouæ Franciæ populos multos, præsertim
trans magnum Sacquéum amnem, Aquilonares, Galli nostrates non nisi
ex auditione norunt. Ex notis autem, amicos, ac pæne Socios habent
Souriquios, Eteminquios, Montagnetios, Almochiquios, Algomequios, &
Ochasteguios: istis capitales hostes Iroquios, hostili quoque in se
animo experiuntur, eo maximè nomine, quòd Iroquiis Galli cum ipsorum
hostibus bellum intulerint. Horum quidem populorum soli agriculturam,
inscienter tamen, exercent Almochiquij, Iroquij, & Ochasteguij,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account