The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Potrincourtius Regij Portus castellum à domino de Monts sibi dono
datum, eo ipso tempore, quo condebatur, ab Henrico Quarto petiuerat,
eo iure, quo optimo, sibi asseri, vindicarique? ac eius non modò
vindicias, sed nexum etiam impetrauerat. Secundum quod ius arcis,
& imperij prætereà certis finibus in Noua Francia Potrincourtio
attributi, Rex Patri Cotono significat, velle se vti Sociorum opera in
Barbaris illis ad Christum adiugendis; proinde scriberet ad Generalem
Societatis Præpositum suo nomine, vti designarentur Patres in eam rem,
quos primo quoque tempore illuc mittendos ipse Rex ad se accerseret,
annuis duûm millium Librarum vectigalibus illi Missioni attributis.
Annus huius sæculi octauus agebatur, cùm Rex ita de Canadicis rebus
decerneret, cuius tamen cogitationes grauioribus negotiis aliò
seuocantibus, [570] eius quoque interueniente obitu, sed eorum maximè
negligentia, qui Regio nomine Canadicam prouinciam, administrabant,
nostrorum profectio in tertium pòst annum est dilata. Siue autem casu
quopiam, siue hominum consilio, eam proferri trienni toto contigit,
cùm iam in procinctu nostri essent; obortæ tamen subitò sunt eæ
difficultates, quibus planum fieret, Cacodæmoni esse inuisa nostrorum
in ea profectione consilia. Regina quingentos aureos nummos, ex
defuncti Regis decreto numerauerat: Domina _de Vernueil_, _de Sourdis_,
_de Guercheuille_, alia sacrum aræ instrumentum, alia linteam vestem
copiosam, alia peramplum viaticum munificè contribuerant: Pater Petrus
Biardus, & Pater Enemundus Massæus eò destinati animis ingentibus se
comparauerant, vela & ventos auidè præstolantes. Status condictus dies
vela faciendi eis conuenerat cum Biencourtio Potrincourtij filio, &
Thoma Robinio, expeditionis ducibus, ad octauum calendas Nouembris
anni decimi supra sexcentesimum; sed cùm eo die adfuissent, nauigium
sarciebatur, & oscitanter quidem, in continenti; tantum aberat, vt
idoneo commeatu & nauigationis, & Canadicæ familiæ instructum esset.
Instaurandæ naui suas operas, materiamque locauerant Caluiniani
duo, & quia Biencourtio ac Robinio ad operarum mercedem deerant
facultates, Caluiniani mercatores certam nautici fructus partem pacti
sibi erant, eóque nomine, pro dominis in ea naue gerere posse sibi
videbantur Iesuitis igitur locum in nauigio [571] non futurum palam, &
asseueranter edicunt, aut si futurum sit, ab illius operis redemtura,
& cætera omni pactione se iamiam discedere: qua de sententia nec
ipsius Reginæ auctoritas, ab Domino _de Cicoigne_, Dieppensis vrbis
regio Præside, grauiter, seuereque denunciata, Caluini asseclas non
potuit dimouere. Desperata res planè videbatur, quòd hæc vna modò
nauis in Nouam Franciam anno illo adornaretur; & non paterentur duo
illi Caluiniani vlla se ratione demitigari: quæ nostra destitutio
Dominam Guercheuillæam, religiosissimam, & ingentis animi feminam,
acriter pupugit; sed ea qua est sollertia, confestim ad manum habuit
rationem, qua non iam vt vectores nos, sed vt partiarios, exclusis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account