The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
NOSTRIS interea, quod suarum partium esset, enixè satagentibus,
cordi erat in primis popularis linguæ cognitio, quam Galli leuiter
modò delibatam, si vnum exciperes, tradere præceptis, vsúve docere
non poterant; vt vna dumtaxat reliqua esset ratio eius ab stupidis
indigenis, non institutione, sed assidua consuetudine tandem
exprimendæ. His itaque, muneribus, comitate, atque [574] omni
officij genere conciliandis cùm nostri nihil non tentassent, parum
aut nihil permouerunt. Enimuerò, præterquam quod minimè idoneis ad
disciplinam magistris vtebantur, à quibus nihil expromeres, nisi
affluẽter antè saginato aqualiculo, & quos moræ, vel non diuturnæ,
impatientissimos idemtidem abs te abalienaret, auelleretque studiosa
cuiusque rei percontatio: ipsa quoque linguæ conditio, idoneorum,
ad res etiam vulgatissimas, vocabulorum indigentissimæ, nostrorum
incensa studia destituit, & animos grauiter afflixit. Rerum scilicet,
quæ sub aspectum, tactum, & reliquos sensus cadunt, ex Barbarorum
responsis nomenclatio vtcumque deprehendebatur: sed earum quæ sensuum
vim fugiunt, summa est apud eam gentem appellationum penuria, & alta
quoque rerum ignoratio. Posterioris autem generis desperata disciplina,
cum neque priorem Barbari aut possent, aut vellent tradere; vna
reliqua spes erat in adolescente Gallo, vernaculæ linguæ bene perito,
eximia humanitate, & comitate, quem etiam Pater Biardus non vulgari
beneficio sibi demeruerat. Is erat Pontgrauæus, Pongrauæi filius,
egregij viri superioribus annis cum Champlænio vices Domini de Monts
in Francia Noua gerentis; quem adolescentem, decem & octo leucis
Regio portu non longiùs, hiemare parantem, ad amnem Sancti Ioannis,
summa ipsius voluntate, nullius incommodo, nostri eius institutione
Canadicum idioma erudiẽdi adire cuperent. Verumtamen Biencourtius
eius profectionis consultus, ac rogatus etiam à nostris, vt, eius
bona venia, [575] proficere per Pontgrauæum in peregrino idiomate
sibi liceret, cuius ignoratione, suæ nauigationis in Nouam Franciam
fructu penitus exciderent: quòd ea communicatio cum Pontgrauæo
nouarum rerum supicionem moueret Biencourtio, nihil impetrarunt.
Tantisper ergo nostris has difficultates æquo animo tolerantibus, dum
qua se aperiret via suo instituto conuenientior, Deus materiam non
procul quæsitam subiecit, de grauiter ægroto. Henrico Membertouio,
Sagamo, bene merendi; & corporis, & animi eius diligenter curanda
salute. SAGAMO apud eam gentem cuiusque populi præses appellatur:
Sagamon verò agebat inter Souriquios, in Acadia, Membertouius, ad
Aquilonare latus Porturegiensis castelli, ad Sancti Ioannis flumen.
Cùm tamen dysenteria cœpit tentari, degebat in _Baïa Mariana_, vt
vocant, hoc est, in Mariano Sinu, Portum Regium inter, Meridianumque
littus, vnde asportari se iusserat in arcem, vt medicorum nostrorum
curatione vteretur. Angusta sua cellula eum nostri exceperunt,
diebusque non paucis, absente ipsius coniuge, ac filia, diu noctuque,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account