The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
mendacia facile fuit nostris diluere, & semel, iterum, ac tertiò tam
apertè ac validè apud Biencourtium, audiente vniuerso contubernio,
diluerunt; vt postrema refutatione ad infantiam adactus Imbertus eò
deueniret, vt excusandæ noxæ gratia profiteri non vereretur, sibi
largiter temulento illas aduersum nos calumnias excidisse. Biencourtium
acriter pupugerat nuncius, quo afferebatur, etiam conscio parente
suo Potrincourtio, vniuersæ Nouæ Franciæ ius imperiumque à maximo
amne Sacquéo ad Floridam, Portu Regio demto, _Guercheuillææ_ Regio
diplomate esse cõcessum eidémq; à Domino de Monts quidquid Henrici
Quàrti beneficio nuper in eadem ora possedisset, id omne tabulis
publicè consignatis esse transcriptum. Atque, vt non putaret, hæc nobis
[583] auctoribus gesta esse, perinde tamen posteà in nos affectus fuit
quasi credidisset. Guercheuillææ quidem mens, fuit huius principatus
sui reuerentia, velut potenti freno iniecto, Biencourtiorum vtrumque,
patrem & filium, fidei hactenus in nos parum sinceræ, animique minus
grati, suo in officio continere; nihil autem de Porturegiensi iure
ipsis detrahere. Sed fui nimio plus amantes homines alienam in re
propria cautionem, suam iniuriam interpretabantur: quòd tamen res iis
esset angusta domi, nec viderent vnde commodiùs cella Porturegiensis
instrui posset, quàm à Guercheuillæa in gratiam nostrorum Patrum, ne
hac annona exciderent, suum dolorem taciti concoquebant. Nostrorum
facillima fuit apud Biencourtium purgatio, quam cum accepisset in
præsentia, reconciliatis animis Patres ad institutum Canadiensis
idiomatis condiscendi magnis animis reuersi sunt, partitis inter se
prouinciis, vt Pater Massæus ad Ludouicum Membertouium, Henrici vita
functi filium, eius rei causa demigraret; Pater Biardus magistrum eius
linguæ domi Barbarum sibi adhiberet. Patri Massæo ad Sancti Ioannis
flumen apud hospitem, cum adolescente Gallo socio degenti, ex diuturna
inedia, & Nomadicæ vitæ continentibus vexationibus, accidit grauis
ægrotatio, qua tantum non confectus ad vltima delaberetur, inter
quem morbum Membertouio cum hospite Patre accidit ridicula planè, ac
Canadico ingenio digna sermocinatio. Ad decumbentem scilicet Patrem is
adiit, vt quidem eius vultus præferebat, Patris acerbo casu [584] valdè
sollicitus ac mœrens, quem in hæc verba compellauit. Audi me, Pater,
moreris omnino, vt ego quidem auguror: scribe igitur ad Biencourtium,
itemque ad tuum fratrem, te à nobis nequaquam trucidatum occubuisse,
sed morbo consumtum, ne qua in nobis tui obitus noxa resideat. Cui
contrà retulit Pater Massæus: Non committam, vt quod mones, imprudenter
ad meos scribam: ne tu ex mea imprudentia factus audacior, securiorque
violentas manus afferas, nihilò tamen minùs innocentiæ testes meas
litteras apud te habeas, quæ te noxa eximant. Inexspectato, & arguto
responso perculsus Barbarus, quasi ex alto sopore mox ad se rediit,
atque renidenti ore, ait: Iesum igitur tuis precibus tibi propitium
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account