The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
afferebantur è Gallia; & quod reliquum esse poterat ab venatione
subsidium, niuibus obsitũ solum intercipiebat; vt ex parsimonia
petendum esset vectigal, quò plures in dies annona sufficeret. Demensum
igitur cuiuslibet è familia, in quamque hebdomadam, ad denas panis
vncias, lardi selibram, pisi aut fabæ ternas scutellas, & prunorum
vnam denique redierat. Atque tametsi familia vniuersa eo commeatu,
quem nostrum è Gallia importaueramus, vitam tolerabat, nihil nobis
liberaliùs, quàm cuiuis de calonibus eo tempore indultum est, neque
vt indulgeretur, optauimus, quamquam nebulo quidam, scripto in Gallia
edito, non est veritus multa secus per summam impudentiam & calumniam
disseminare. Ad nonum calendas Februarias, anni [581] sexcentesimi
duodecimi, tenuerunt cibariorum angustiæ, quem ad diem in Portum Regium
inuecta est nauis cum mediocri admodum annona, Dominæ Guercheuillææ
sumtibus emta, & transmissa. Mille aureos nummos, ex pacto societatis
cum Robinio & Patribus Canadiensibus initæ, contributos hæc pia matrona
numerauerat Roberto du Thet, fratri nostro coemendis transmittendisque
Porturegiensi contubernio cibariis; sed eorum quadringentis fratrem
nostrum, non satis cautum depositi custodem, Potrincourtius oblata
suæ syngraphæ cautione, confestim emunxit; sicque res tota rediit ad
sexcentos, vnde annona nobis exigua conflaretur. Sed neque tot aureorum
cibaria in nauem illata sunt, nam Potrincourtij naualis administer
partem coemti frumenti auertit in Gallia, & eorum quæ aduecta erant,
Porturegiensi Societati quantum collibuit, nec amplius, reddidit.
Noster Gilbertus du Thet, cuius in oculis horum pleraque commissa
erant, posteà quam vidit, ab eo qui annonæ transuehendæ præfuerat,
nullas acceptorum rationes referri, assumto Patre Biardo, apud
Biencourtium egit modestè, vti ab eo, qui mandato parentis eius, pro
magistro in naui gesserat, acceptorum ratio reposceretur: interesse
siquidem nauticorum omnium sociorum, vt constaret, quantũ à singulis
expensum acceptũque esset. Biencourtius quidem & tum, & deinde sæpius
est professus, nihil moderatiùs, nihil æquiùs postulari à quoquam
potuisse: nihilo tamen minùs, quasi à nostro atrociter insimularetur
Simon Imbertus, cuius fides in [582] eo negotio desiderabatur; ita
illius postulata isti de pinxit, vt eum nobis infensissimum faceret.
Imbertus ergo vt Biencourtium sibi conciliatum à nobis abalienaret,
seque referendæ rationis necessitate absolueret, malignè interpretatus
consilium Dominæ Guercheuillææ, quæ paciscendæ societatis cum Robinio
ansam captauerat, vt Missionis nostræ rebus tantò certiùs caueret;
fraudulenter cauillatus est, per causam eius societatis intendi
machinã, qua Biencourtiorum nomẽ Porturegiensi arce, atque vniuersa
Noua Francia detruderetur. Ex hac calumnia illæ Biencourtij simultates
exstiterunt, quibus factum est, vt nostrorum opera Nouo-francis
populis, quin & ipsis quoque Gallis nihilo ferè quam isti minùs
egentibus institutione, deinceps esset inutilis. Calumniatoris
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account