The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
IN Nouembrem eius sæculi annus duodecimus iam processerat, cùm
exigua cibaria superiore Februario allata, aut absumta penitus, aut
tenuissimis arcta reliquiis Biencourtium valdè anxium habebant: sed
eò maximè, quòd ex Galliis nauis nulla veniebat. Nostris, posteriore
Februarij mensis commeatu, summissa fuerant priuatim quaterna puri
tritici dolia, vnumque hordei, quæ in futurum sibi seposuerant; quam
annonam, accisis communibus contubernij rebus, conferendam in medium
rati, Biencourtio eam permiserunt, vt in quotidianos familiæ totius
vsus diuideret, ipsosque in diurno demenso cum cæteris domesticis
æquaret. Eo subsidio ad tempus subleuatæ sunt publicæ necessitates,
sed in tota hiberna multitudine, tametsi non numerosæ, tenuius id fuit
vectigal, quàm pro soli conditione, nullam frumentationis, incertam
venatus, piscatusque spem offerentis. Vt autem dierum tempestiuitas
omnis adesset ad piscatum, locorumque opportunitas: aberat tamen
necessarium ad hanc operam piscatorij lembi instrumentum. Cæteris
igitur contubernalibus hiberna solatia ex luculento foco segniter
capessentibus, quasi oblitis suam penuriam, nostri appellunt studium,
operamque ab lintrem fabricandam. [_Rectius "ad."_] Eis ad eiusmodi
opus accinctis, suspicere, demirari vniuersum contubernium, quid
moliantur homines à fabrili arte, ab armis fabrilibus, à materia tam
imparati: apud focum [586] de tam nouo instituto multa verba facere,
subitarios Argonautas dicteriis figere: sed nostri ab opere neutiquam
discedere, rem vrgere. Medio Martio, stupentibus suis irrisoribus,
nostri lintrem in aquam deducunt, fluminum ac maris ipsius patientem,
nec verentur adolescente famulo atque alio contubernalium comitibus,
aduerso flumine, Sinum Francicum influente, in siluas ad glandem
Chiquebiamque radicem legendam contendere. _Chiquebi_ radix est illius
oræ præcipua, nostris tuberibus haud absimilis, sed vescentibus
iucundior ac vtilior, cuius multiplices bulbi, tenui filo catenati,
sub summa terra nascuntur. Sed omnia eius radicis cubilia iam à
peritis locorum Barbaris delibata nostri leguli deprehendebant,
vt multa indagine, quilibet eorum eius cibi vnum diarium vix sibi
quæreret. Ab hac glandaria, bulbariaque messe, quandoquidem eius
leue fuit momẽtum, _ad Eplani_ piscatum studia conuertentes, altiùs
versùm amnis caput nauigium promouent. _Eplanus_, seu _Epelanus_,
est pisciculus Trichiæ Rothomagensis magnitudine, hoc est eius, quem
_Sardinam_ vulgus appellat, qui mari egressus ineunte Aprili, magnis
agminibus dulcis aquæ riuos subit, vbi fundendis ouis feturæ operam
det, cuius ingens est copia, quattuor leucis à Porturegiensi statione,
frequentibus riuorũ alueis. Eplanici piscatus laborem excepit Halecis,
ac cæterorum seu fluuiatilis seu marini generis piscium præda, prout
cuiusque captandi se dabat & tempestas, & locus idoneus, ad Maïum vsque
mensem; sed contrà quàm maximè omnium vellent, nostri piscatores, [587]
Euangelij vel hamo, vel reti capiebant homines, in longè amplissimo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account