The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
ANGLI paucis abhinc annis Virginiam occuparunt, quam Ioannes Vezaranus
Francisci I Gallorum Regis auspiciis exploratam, quingentesimo
vicesimo tertio anno sub eius iurisdictionem redegerat. Eadem ipsa
est continens inter Floridam Nouamque Franciam, quam tricesimo sexto,
septimo, & octauo gradibus substratã, _Mocosæ_ nomine? veteres
designarunt, ducẽtenis quinquagenis leucis versùs Occasum ab Sancti
Saluatoris statione dissitæ. Ex Ieutomo arce, quam egregiè munitam,
& præsidiario milite instructam inibi octauo ab hinc anno habent,
quotannis æstiuam nauigationem instituunt ad Peucoïtiarum insularum
cetarias, piscariæ [590] annonæ in futuram hiemem comparandæ. Eò cùm
deueherentur huius anni æstate, inciderunt in eas cæli caligines,
quæ huic mari densissimæ solent per eos menses incubare, in quibus
dum incerti locorum diutius hærent, frequentibus eos trahentibus
æstuariis, paullatim nostrũ in littus delati sunt, haud procul portu
Sancti Saluatoris. Inde Barbarorum imprudentia lapsorum indicio, qui
eos pro fœderatis Gallis sumerent, didicerunt Gallicam nauem in proximo
portu versari, atque illam quidem neque grandem, neque à numerosis
epibatis, neq; ab æneis tormentis validè instructam. Eo nuncio nihil
opportuniùs accidere poterat hominibus seminudis, & cibariorum copia
exhaustis, quos præter hanc inopiam, insita rapiendi cupiditas, &
prædæ maioris opinio, quàm quanta ex direpto nostro nauigio poterat
cogi, sua sponte ad vim inferendã, etiam contra ius naturale ac
gentium, accendebant. Arma igitur expediunt, passis velis, instructa
acie, directo cursu in nostrum portum inuehuntur. Quibus argumentis
Barbarus ille, cuius maximè indicio fueramus proditi, cùm hostilem in
nos Anglorum animum collegisset, tum suum errorem agnoscere, & quod
in nos deliquerat, quibus se crederet gratificari, multo detestari
fletu, quem fletum deinde crebrò integrauit, cùm à nobis errati sui
veniam peteret, & à Barbaris ipsis popularibus, qui nostrũ casum,
suam iniuriam interpretati, sæpe illi manus intentarunt. Nos interea
ancipiti opinione suspẽsi, amicos an hostes censeremus, quos rectà
in nostrã stationem secundus ventus inferebat, euentum trepidi [591]
opperiebamur, cùm nauigij gubernator scapha vectus ad explorandum
obuiam processit, longo tamen circuitu, ne non esset receptui locus,
maximè quòd is aduerso, illi obsecundante vento vterentur. Sed
explorato nihil fuit opus, classicum canentes inuehebantur, tela
eatenus modò inhibentes, dū ea ex propinquo liceret adiicere; atque
ipsos nauis defensores sigillatim destinare. Quattuordecim grandioribus
tormentis, catapultis verò maioris modi, _Mosquetos_ vocant, sexagenis,
impetu facto in nauigium nostrum, non sublatis anchoris ad motū
inhabilem, decem modò propugnatoribus instructum, ærearum cannarum
absente libratore, non multæ operæ fuit illius, atque omnium nostrum
expugnatio, quos in continente Saussæïus distinuerat. Gilbertus du
Thet noster propugnatorem in naui agebat, cùm ab hostibus funestarum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account