The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
glandium tempestas maximè ingrueret; qua in procella confossus letali
plaga, chirurgi Angli Catholici multa licèt diligentia curatus,
postridie Sacramentorum opportuno solatio adiutus, religiosa morte
occubuit. Nos verò vniuersi in potestatem Hæretici Angli veneramus,
qui vt erat insigniter versutus, clam subducto ex Saussæij capsis
Regio diplomate, cuius fide nostræ coloniæ Nouo-Francicæ tota ratio
nitebatur, vt ne prædatoris more, sed æquo iure, nobiscum agere
videretur, Saussæïum vrgere institit, vti probaret, cuius auctoritate
coloniam in Canadiæ oras deduxisset. Saussæïus vbi Gallorũ Regis
voluntatem atque diploma laudauerat, quod se in scriniis luculentum
habere diceret, allatis capsis, [592] cuius claues adhuc seruauerat,
iussus est illud expromere; sed ad capsas vbi ventum est, cætera omnia
integra, suisque locis digesta agnoscebat Saussæïus, diploma tamen
non comparebat: quod vbi nullum proferebatur, tum Prætor Anglus vultu
ac voce ad seueritatem compositis, vehementer offendi, fugitiuos, &
meros piratas nos omnes asserere, dignos nece prædicare, rem nostram
militi suo diripiendam tradere, nos denique hostium loco habere.
Quod autem facinus Angli ab summa iniuria exorsi suerant, videbantur
maiore quoque iniquitate pertexturi, vt prioris noxæ memoriam
posteriore obruerent, nisi maturè obuiã iretur. Quare Prætorẽ nostri
adeunt, se, adhuc ignoranti qui essent, ingenuè aperiunt, ne imbelli
victoria elatus de contubernio suo statuat seueriùs, obsecrant; humanæ
conditionis vti meminerit, studiosè admonent: quàm benignè suis rebus
vellet consultum, vbi similis ipsum perculisset casus, tam humaniter
alienis consuleret: in primis autem consideraret sibi rem esse cum
innocentissimis hominibus, quibus nihil noxæ obiici posset, quàm ab sua
innocentia in pacato solo fuisse nimium securos. Comiter admodum sunt
auditi à Prætore, atq; honorificis accepti verbis, id vnum dumtaxat
nõ probante, quòd Patres Societatis, ab religionis & prudentiæ fama
benè vulgò audientes, in fugitiuorum & prædonum turba versarentur.
Contubernij verò sui vniuersi cum cæteram probam vitam, tum in eo,
quo de agebatur, summam innocentiã cùm nostri validis probassent
argumentis, visus est Prætor, [593] assensionem præbuisse, atque id
modò habuisse, quod in nobis argueret, negligentiam in conseruãdo
nostræ expeditionis diplomate. Ab eo igitur tẽpore Patres nostros
perhumaniter habuit, atque honorificè in omnibus, mensáque benignè
accepit. Vno interea scrupulo angebatur, quòd cum parte remigum
gubernator nostræ nauis euaserat, cuius fuga, & rei gestæ nuncius per
ilium allatus, ne quid incommodi alicunde sibi arcesseret, verebatur,
eóque magis, quòd ille de nocte scapha sua ad nauim captiuam appulsa,
reliquam remigum manum inde subduxerat. Hic certè gubernator, tametsi
Caluinianus, adiit de nocte ad Patrem Biardum, eiusque apprehensa manu,
multis obsecrationibus adhibitis, iussit eum cæterosque Patres de
se, quantumuis fide ac ritibus alieno, omnia Christiani ac popularis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account