The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Orignacij famelicos accepit; Rolandus, & alij Sagami panis nonnullam
copiam, alij piscium volucrúmque non exiguam annonam beneuolentissimè
diuiserunt. Omnium verò benefactorum id fuit iucundissimum, quod
Rolandus Sagamus admonuit, in propinquo littore ad Sesamabræum, &
Passepecum portum versari geminas naues reditum in Franciam adornantes.
Eò cùm citissimè cursum direxissent duæ lintres, opportunè adfuerunt,
antè quàm solueretur, admissique omnes, velis factis in Francicam
Britanniam, salui & incolumes Maclouiense oppidũ tenuerunt, vbi Pater
Massæus singulari Maclouiensis Antistitis, Magistratuum, oppidanorumque
humanitate ac beneficentia liberalissimè acceptus est. De Patribus
autem Biardo & Quintino, vti diximus, conuenerat, [596] vt in insulas
Peucoïtias transuecti, opera piscatorum Anglorum inde in Franciam
deportarentur: sed mutata pòst sententia, in Virginiã sunt destinati,
cùm in captiuam nauem cui Turnellus præerat, essent impositi cum aliis
quinque de contubernio, cæteris octo sociis in Argalli Prætoriam
ingressis. Virginiensis præsidij præfectus de captiuis Iesuitis nescio
quid inaudierat, eisque diras cruces struebat, cuius decreti nuncius
ad nostros in naues & ad cæteros captiuos aduolarat, qui nonnullis
nocturnam quietem adimeret, nec ille quidẽ inani rumore nixus; cùm enim
ad Virginiam naue appulsi essent nostri, eius furori destinabantur.
Argallus autem, qui fidem suam nostris obligasset, vt suo nomine ac
genere dignum erat, intrepidè acriterque Præfecto suppliciis nostros
addicenti obstitit, seque incolumi captiuis suis nihil periculi futurum
asseuerauit: Præfecto tamen institutum suũ obstinatiùs tenente, Regium
diploma, quo nostra colonia in Nouam-Frãciam deducebatur, protulit,
cuius auctoritate repressus Præfectus vltrà tendere non ausus est.
Coacto posteà concilio, cùm de re tota deliberaretur accuratiùs, ab
omnibus itum est in eam sententiam, vt Argallus cum triplici instructa
naue in Nouam-Frãciam Iesuitas reduceret; eos inde cum certis captiuis
in Galliam transmitteret; Saussæium, & eius cohortem militarem, quæ in
Porturegiensi arce præsidere, falsò tamen, dicebatur, in crucem ageret;
Gallorum omnia domicilia diriperet, ac solo æquaret. Reditum est
igitur in Nouo-Franciæ oram Gallis habitatam, vbi Sanctæ [597] Crucis,
Regij Portus arces defensoribus vacuas spoliauit, & incẽdit, omnia
Gallici nominis monumenta deleuit, Britannici aliquot locis inscripsit,
oram omnem in Anglici sceptri potestatem asseruit. His gerendis
rebus cùm inibi degeretur, bis periculum vitæ adiit Pater Biardus,
quòd multis dissuaserat Argallo aditum in Portum Regium, vt nullius
emolumenti operam, cuius tamen nõ vulgaris fuisset deinde præda; quòd
se indicem eorum locorum præbere noluerat, qui ad prædam quærebantur;
nonnullorum præterea Gallorum calumniæ iis locis in eum exstitissent:
quibus omnibus grauiter atque ingenti suo discrimine apud Argallum
Turnellumque offendit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account