The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
hominis officia exspectare, ac persuasum habere, nulli rei defuturũ,
quæ salutẽ ipsorum spectaret: vterentur modò liberè ipsius opera,
viderẽtque quid animi sumturi essent ad fugã capescendã. Prolixè
gratias egit Pater Biardus, memoremque se futurum spopõdit tam studiosæ
in se ac suos voluntatis: de se autem ait nihil se statuere, quoad
totius contubernij res tuto loco positas videret, tum sui arbitrium
Deo permissurum: caueret interea ipse sibi gubernator, Prætorem
quidpe Anglum omnia moliri, vt eum comprehenderet. His monitis ille
instructus, vt sui discessus opinionem Anglorum animis ingeneraret,
quasi receptus ad notam Gallicam nauem captandi causa festinaret,
per ipsa frementium Anglorum ora intrepidè, ac insultantis [594] ore
voceque, triduo pòst, scapham traduxit, longioreque simulato cursu,
ponè vicinam insulã flexit iter, ibique delituit nostræ captiuitatis
euentum obseruaturus. Nobis verò inter dubiam aut necis aut seruitutis
aleam fluctuantibus, cùm apud notos Barbaros increbuisset nostræ
calamitatis fama, frequentes ad nos ventitabant, magnopere miserantes
nostrum infortunium, & suarum fortunarum tenuitatem in sequentem
annum totum, si apud se restare vellemus, officiosissimè deferentes.
De nobis tamen Argallus Prætor Anglus, & ei Legatus Turnellus mitiùs
cogitauerant, in speciem certè, quàm rebamur initio: pacti nempe cũ
Saussæïo coloniæ nostræ Duce fuerant nostrum in Galliam reditum: sed
reditus conditiones erant eiusmodi, quæ parum differrent ab certa
nostra pernicie. Triginta capitibus quot censebamur, vnus linter
dumtaxat, haudquaquam omnium, etiam densissimè stipatorum, capax,
concedebatur, hasque cõditiones acceperat Saussæïus, quin chirographo
suo erat testatus, hanc suam fuisse optionem, quæ reuera erat optio
certissimi naufragij. Nostri tamẽ euicerunt, vt ne præsens periculum
adiret vniuersa simul turba, impetratumque est; vt quindeni modò
cymbæ imponerentur, quorum vnus esset Pater Massæus, duo reliqui
Patres delati ad insulas Peucoïtias Anglis piscatoribus traiiciendi
in Galliam commendarentur: cætera pars contubernij, quæ libens in
Virginiam ibat, eò deportaretur. Altera igitur pars contubernaliũ
nauigatura in Galliam Saussæïo duce lintrem conscendit, locorum, &
maritimæ [595] artis ignara, nauticis præterea tabulis destituta, cui
Deus in tempore summisit Caluinianum illum nauis gubernatorem, valdè
intentum in popularium suorum obseruandos casus, vt si qua posset
via, ipsorum aduersis rebus opem ferrer. In continentem exscenderat,
& Canadico cultu atque more, quasi vnus è Barbaris, tota ora maritima
ferebatur, res nostras exploraturus, cùm opportunissimè incidit in
proficiscentem lintrem, qua exceptus, valdè idoneum ducem hæsitantibus
se præbuit, suamque cymbam & remiges quattuordecim eis socios viæ
ac laborum adiunxit. Eorum penuriam, quoad inuentæ essent Gallicæ
naues, opimus piscatus bis subleuauit; varius item Barbarorum in
ea ora occursus, quorum Ludouicus Membertouius lauta visceratione
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account