The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
vnde Hispani similem casum veriti, hoc vehementiùs trepidauerant,
tantóque sagaciùs in Anglum inquirendum arbitrabantur. Quare Turnello
exscendendum in continentem fuit, quem obsidis loco haberent Hispani,
dum accuratè lustrarentur interiora nauis, Patribus interim ponè
lintrem studiosissimè delitescentibus, ne quid detrimenti ex eis Anglo
crearetur, si comparerent. Perdifficilis erat latebra loco minimè
idoneo, re adeò repentina, tamque accuratis scrutatoribus, nauis omnia
intima rimantibus: sed lynceos eorum oculos fugerunt nostri, magna sua
voluptate, quòd Anglum ita seruassent: maiore Angli gaudio, quòd præter
spem, ac suum meritum, ab iis seruatum se agnosceret, quibus libertatem
per summũ scelus ademerat. Id beneficij genus, singularemque fidem,
Angli & in præsentia ingentibus grati animi argumentis agnoscebant,
& deinceps sæpenumerò, maximè apud suos Ministros, cum summa Patrum
laudatione, prædicarunt. Tres solidas hebdomadas substitit in eo portu
nauis Anglicana, tantumdemque abditi Patres sole caruerunt; inde omisso
in Virginiam itinere, Turnellus in Britanniam contendit, sed recta
nauigationis semita cum nos tempestas deiecisset, in oram Vualliæ
ad Occasum violenter nos impegit: vbi cùm nauem annona deficeret,
Turnellus Pembrochum [600] oppidum adiit commeatus parandi gratia. Eius
oppidi magistratibus Turnellus mouit suspicionem maritimi latronis,
quòd & homo Anglus Francica verehetur naui, & nullam litteram scriptæ
auctoritatis proferret, qua suam nauigationem tueretur: neque vel
iurato asseueranti, se tempestate diuulsum à Prætore suo Argallo,
fides habebatur. Cum eum igitur omne probationum genus destituisset,
citauit dictorum suorum testes duos Iesuitas, quos haberet in naui,
quorumque incorruptæ fidei neminem mortalium diceret posse meritò
refragari. Patribus ergo perhonorificè interrogatis, cùm pro testimonio
apud magistratum publicè dixissent, Turnellus fuit in honore, atque
vt virum nobilem decuerat, probè omnia gessisse creditus est: nostris
verò est honor habitus, & apud _Maiorem Vrbis_, vt vocant, Magistratum
plebeium scilicet, hospitium est assignatum. Qui pro Præfecto rei
maritimæ ius Pembrochij tum dicebat Nicolaus Adams, apud quem nostri
testimonium dixerant, vbi audiit pessimè iis esse in nauigio, iussit
eos diuersari apud eũ Magistratum, quem indicauimus, suaque fide omnia
eis suppeditari copiosè, quibus si deesset vnde sibi rependerent, Dei
causa se iis sumtuum gratiam libenter facere dicebat, quòd putaret
minimè decere, ab omni dignitate ac doctrina instructis viris nihil
apud Pembrochios ciues humanitatis relinqui. Missum erat ad Britanniæ
Regem de nostris, cuius dum rescriptum exspectatur, frequentes
visendi conferendique gratia vndique ad nostros adeunt de nobilitate,
de magistratibus, ac ministris [601] etiam, quorum quaternos in
disputationis palæstra cum illis commisit quidam de proceribus,
doctrinæ periclitandæ studio. De illorum autem negotio cùm in Regiam
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account