The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
IAM Nouo-Francicæ Missionis operæ quantum promouerint rem Christianam
inter Barbaros, non facile dispiciet, qui rem vulgi trutina metietur:
qui verò negotium natura sua perarduum, interuenientibus etiam
aliunde casibus valdè impeditum, æquis momentis volet æstimare,
maximè idoneis, atque illustribus initiis asperrimum solum Euangelicæ
sementi præparatum, fateatur necesse est. In primis enim quantum,
quæso, illud est, belluini prorsus ingenij atque moris gentem,
nuper ab omni commercio externo alienissimam, ab sua impotentia
suspiciosissimam, sic nunc esse nobis cõciliatã, ea de nostris
hominibus opinione imbutam, vt eos summo ambitu quilibet Barbarorũ
cõuentus [602] expetat, in sua ora domicilium habere cupiat, de suis
copiolis annua cibaria deferat, mœrore ac fletu suum eorum desiderium
testetur, implacabili odio in Britannos, nostræ infestos quieti,
feratur? Magnum quiddam profecto est, & ingentis ad fidem illis
animis ingenerandam momenti, erga illius præcones tam propensa ferri
voluntate, fiducia, & veneratione. Illud autem alterum longè maius
est, tantóque ad Barbaroram efficiendam salutem potentius, quantò
alienius est ab humanarum affectionum ratione, diuinisque motionibus
proprium magis. Altè iam insedit Canadiorum animis illa sententia,
æternis addici cruciatibus, qui Baptismi expertes è viuis decedant,
vt tametsi valẽtes Christianæ legis conditiones, suo sensu paullò
asperiores, haud facilè subeant, moribundi tamen Baptismum ingentis
omnino beneficij esse ducant, cupidéque appetant. Cuius doctrinæ
quoniam Patres Societatis auctores habent, eamque combiberunt intimis
sensibus, eius sua sponte illos admonent, & memores esse iubent,
quoties popularium quis deteriùs affectus decumbit, hortanturque suos
Doctores vti obitum ægroti præuertant, salutaribus aquis lustrantes,
antè quàm occumbat. Atque hos quidem animorum motus, in barbarissimis
alioqui hominibus, biennij cultura, & ea quidem non assidua, sed
frequentibus interpellata difficultatibus, duo Patres effecerunt, non
leuibus certè momentis ad Euangelici verbi satus in ea gente magnis
incrementis propagandos. Quam ad propagationem, sacrarum precationum,
& Baptismi [603] inusitata vis, insignibus aliquot documentis apud
eam nationem interdum prodita, incitamento non mediocri videtur olim
futura. Patri Biardo ad Eplani piscis amnem die quodam agenti affertur
nuncius ab ægrota, & animam agente muliere, quæ ipsum videre atque
alloqui valdè cuperet, ad Sanctæ Mariæ Sinum, duabus ab eo amne leucis.
Eò ducem habuit vnum de contubernio, feminamque more gentis præter
focum stratam deprehendit, tertia iam hebdomada miserè languentem:
ægram, quoad per eius morbum licuit, Catechesi necessaria instruit,
adhibitisq; pro re nata precibus cruce ad pectus appensa munit, seque
vocari iubet, si quid ei posteà deterius accidat. Postridie mulier bene
sana è foco exsilit, & graui onusta sacco ad maritum quattuor inde
leucas vegeta contendit. Eam sanationem Caluinianus Dieppensis omnium
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account