The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Atque hi ferè Irocosij noti sunt Gallis duntaxat ob perpetua bella,
quæ cum Montagnesijs, & Algonquinis fœderatis [10] & amicis populis
geruntur. Iam verò Austrum versùs terra ab hoc S. Laurentij sinu
paulatim vsque ad quadragesimum tertium gradum excurrit, vbi rursus
altero sinu maximo inciditur, quem Francicum appellant. Hic gurges
terras vastè exedens, seséque Aquilonem versùs & S. Laurentij sinum
incuruans, velut Isthmum efficit; Isthmúmque adiuuat S. Ioannis
longissimum flumē, quod orsum ab ipsa propemodum ora magni Canadæ in
hūc sese Francicum gurgitem exonerat. Continet hic Isthmus leucas
admodū quingentas circuitu suo, eúmque occupant Soriqui populi. In hoc
Isthmo portus regalis est, vbi nunc degimus, ad gradum latitudinis
quadragesimum quartum cum besse. Sed habet portus ostium suum (ne
quis fallatur) non in Oceanum ad orientem obuersum, sed in sinum
eum, quem dixi Francicum: ad Occidentem & septentrionem à fluuio
Sancti Ioannis vsque ad fluuium Potugoët, atque adeò vsque ad flumen
Rimbegui habitant Etheminquenses. Habet Rimbegui ostia sua sub gradu
quadragesimo [11] tertio cum besse. Nec procul est Chouacoët, quod
alterum est latus siue brachium terræ, quod sinum Frācicum excipit.
Námque ad orientem est illud, quod promontorium sabulosum nominamus:
ad Occidentem Chouacoët; vtrumque ad quadragesimum tertium eleuationis
gradum, cùm tamen inter hoc atque illud centum leucarum intercapedo
sit: à fluuio Rimbegui[IV.] vsque ad quadragesimum gradum latè
possident, qui Armouchiqui appellantur. Atque hæc ferè partitio est
regionis: itáque si numeres, populi erunt septem, linguâ inter se ac
studijs discrepantes; Excommunicati, Algonquini, Montagnesij, Irocosij,
Soriqui, Etheminquenses, & Armouchiqui. Sed ex ijs nec Excommunicati,
nec Irocosij, nec Armouchiqui multum Gallis noti sunt. Reliqui quatuor
in firmam iam videntur cum ijs amicitiam & cōsuetudinem coaluisse.
Pernoctant ipsi nobiscum, nos cum ipsis vagamur, venamur, viuimus
sine armis, sine metu; & quod adhuc apparuerit, sine periculo. Caussa
frequentandi piscatio fuit Moluarum, [12] quibus hoc mare abundat,
& pellium permutatio. Nam cùm ære, ferro, cānabe, lanâ, frugibus,
atqʒ omni ferè artificio Barbari careant, hæc à Gallis accipiunt.
Ipsi contrà, qui vnicus thesaurus est, pelles retribuunt. Est autem
regio tota magnam partem perfrigida. Caussæ sunt plures; vna quòd
valde aquosa est; nam præterquam quòd vndique ferè mari alluitur,
fluminibus præterea & stagnis lacubúsque maximis abundat. Insulæ ita
frequentes sunt, vt ora tota ijs intercisa, & tanquam baccata sit.
Hinc sequitur nimirum, vt pruinosa sit, & tamē ventosa, sed flatu non
nisi ferè algido. Altera est caussa frigoris, quòd inculta sit; nam
cùm latè omnia silua vna contineat, nihil mirum est, si vix vnquam
possit humus calefieri. Adde his, si placet, caussam tertiam, montes
videlicet niuosos ac perpetuò rigentes, quibus dicimur ab Occidente ac
Septentrione procul obuallari.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account