The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 4: Acadia and Quebec, 1616-1629
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 4: Acadia and Quebec, 1616-1629
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Non miretur Paternitas vestra si nullas a postremis, hoc est ab anno
litteras habuerit a nobis, adeo enim remoti sumus a littore maris,
ut semel duntaxat singulis annis visitemur a Gallis et quidem ab iis
tantum quibus libera est ad nos navigatio, nam cæteris est interdicta;
quo fit ut si casu aliquo perirent naves illæ onerariæ vel certe
a prædonibus caperentur, ab una Dei providentia expectanda essent
alimenta quibus vitam sustentare possemus; a barbaris enim hominibus
vix necessaria ad vitam habentibus nihil sperandum, sed qui hactenus
providit Gallis, hic jam tot annis commorantibus et nihil nisi lucrum
temporale quærentibus non deerit suis uni Dei gloriæ et animarum saluti
invigilantibus. Hoc igitur anno toti pene fuimus in perdiscendo barbaro
idiomate, uno aut altero mense excepto quibus terram coluimus unde
tenuem nobis victum comparare utcumque possemus. Pater Joannes Brebeuf
vir et pius et prudens et corpore robustus acerbum hyemis tempus cum
barbaris transegit, unde maximam peregrinæ linguæ cognitionem hausit;
nos interim ab interpretibus licet maxime alienis a communicando
barbaro hoc idiomate obtinuimus, præter spem et expectationem
omnium, quod sperare poteramus. Sed hæc sunt tantum gemini idiomatis
rudimenta, multo plura supersunt. Ad multiplicationem quippe nationum
multiplicantur idiomata; ac terram hanc longe lateque diffusam incolunt
quinquaginta ut minimum nationes, ingens sane campus in quo nostra
excurrat industria; messis multa operarii pauci qui tamen eo sunt
animo, per Dei gratiam, ut nullis terreantur difficultatibus, quamvis
fructus spes magna nondum affulgeat, adeo rudes sunt incolæ et proxime
at bestias accedentes. Certe hoc unum solatur nos quod Deus optimus,
maximus, in repetenda mercede, fructus non tam sit habiturus rationem
quam voluntatis nostræ et laboris impensi, modo grata sit ipsi hæc
nostra qualiscumque voluntas, non est quod male locatam operam nostram
existimemus: nullus ergo alius hoc anno fructus quam loci, personarum
et idiomatis duarum nationum cognitio, si barbarorum ratio habeatur,
nam Gallis nostris qui tres hic tantum supra quadraginta numerantur
præsto fuimus, quorum generales totius vitæ confessiones audivimus,
habita prius exhortatione de ejus confessionis necessitate, singulis
præterea mensibus geminam ad eos concionem habuimus; his majora dabit
sequens annus Deo bene juvante et totum hoc negotium ut hactenus fecit
promovente.
Letter from Father Charles Lalemant, Superior of the Missions of
Canada, to the Very Reverend Father Mutio Vitelleschi,[28] General
of the Society of Jesus, at Rome.
(_Transcribed by Father Felix Martin from the original Latin MS.,
preserved in the Archives of the Gesù, Rome._)
VERY REVEREND FATHER IN CHRIST:
The peace of Christ be with you.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account