The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 4: Acadia and Quebec, 1616-1629
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 4: Acadia and Quebec, 1616-1629
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Valent nostri omnes, per Dei gratiam.... Vix unus utitur linteis cum
decumbit. Quod superest nobis temporis a propria et proximorum salute
id totum in excolenda terra insumitur. Longe alia fuissent virtutum
incrementa, si alium Nostri non desiderassent superiorem. Facile est
Paternitati Vestræ remedium adhibere, longe melius obsequentis quam
imperantis personam sustineo. Dabit hoc mihi ut bene spero Paternitas
Vestra a qua id, qua possum animi demissione, peto, nec hujus remedii
defectu remorabitur diutius alacritatem nostrorum in augendis
virtutibus. E Gallia missi sunt ad nos hoc anno operarii primum hic
domicilium Societatis erecturi quod omnino necessarium indicavimus
propter Gallos nostros hic commorantes et nusquam alibi. Erigentur
postea in aliis nationibus in quibus major speratur fructus. Certas
enim et statas sedes habent, ad eas brevi missuri sumus unum e nostris
vel duos potius, nimirum Patrem Joannem de Brebeuf et Patrem Annam de
Noue, quorum missio si succedat lætissimus aperitur Evangelio campus;
barbarorum opera eo deducendi sunt, neque enim aliis vectoribus uti
possunt. Cum bona superiorum venia redit in Galliam Pater Philibertus
Noyrot, hoc totum negotium ut hactenus fecit promoturus. Indiget
Paternitatis Vestræ auctoritate ut libere possit agere cum iis qui res
nostras curant. Facessunt ipsi aliquid negotii Lutetiæ Patres nostri,
nescio quam ob rem, nonnihil videntur alieni ab hac missione, cui nisi
favisset bonæ memoriæ Pater Cottonus omnino jacuissent res nostræ....
Verum quia rediturus est ineunte vere Pater Noyrot, omnino alius e
nostris erit necessarius Lutetiæ vel Rothomagi qui in ipsius locum
sufficiatur et rerum nostrarum curam suscipiat, necessaria singulis
annis mittat et litteras nostras accipiat; si tamen ita judicaverit
Paternitas Vestra. Septem ergo hic residui erimus. Patres quatuor: P.
Enemundus Masse, admonitor et confessarius, P. Joannes de Brebeuf, P.
Annas de Noue et ego. Coadjutores vero tres: Gilbertus Burel, Joannes
Goffestre et Franciscus Charreton, parati omnes ad quosvis labores pro
Dei gloria suscipiendos. Sanctissimis Paternitatis Vestræ Sacrificiis
commendant se omnes.
P. V. filius humillimus
Carolus Lalemant.
E Nova Francia
Cal. Aug.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account