The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.Margoliouth, Moses
History
The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.
Margoliouth, Moses
Jews -- Great Britain -- History
Rex _Vicecomiti_ Northumberland _salutem_. _Sciatis quod_ concessimus,
_et charta nostra confirmavimus, probis hominibus nostris_, de villa
Novi Castri super Tynam, _et hæredibus eorum, quod habeant hanc
libertatem_ quod nullus Judæus de caetero tempore nostro, vel hæredum
nostrorum maneat, vel residentiam aliquam faciat in eadem villa; _sicut
plenius continetur in Charta Regis, &c._
D.
_Mandatum, est Vicecomit._ Norf. et _Suff. quod in civitate_ Norwic. et
_singulis bonis villis comitatuum suorum, clamari faciant, quod nulla
fœmina_ Christiana, _de cætero, serviat_ Judæos, _ad alendos pueros suos,
vel in aliquo alio officio_. Teste Rege apud _West._ 20 die _Januar._
――_Claus._ 19, H. 3, m. 14.
E.
_Accepimus autem quod_ Judæi _faciunt_ Christianas, _filiorum suorum
nutrices_: et (_quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est
cogitare_), _cum in die resurrectionis Dominicæ illas recipere corpus
et sanguinem Jesu Christi contingit, per triduum ante eos lactent_, lac
_effundere faciunt in_ latrinam.
F.
_Mandatum est Justiciariis ad custodiam_ Judæorum _assignatis, quod de
arreragiis_ tallagii Judæorum _de 10 mille marcis quæ collegi præcipit
Rex, nullos_ Judæos _quietos esse permittant, nisi_ tallagium _illud
ad scaccarium Regis pacaverint, vel literas Regis de quietancia inde
habuerint, vel aliud rationabile warrantum producant, quod eis de jure
sufficere debeat_.
Teste Rege apud _Marleburge_ 13 die _Decemb._――_Claus._ 21, H. 3, pars 1,
m. 19.
G.
Judæi Angliæ _debent_ C. _l. ut_ Judæi, retonsores, latrones, et
_eorum receptatores, per inquisitionem factam per sacramentum legalium_
Christianorum _vel_ Judæorum, _vel alio modo, de prædicta malicia
convicti_, a Regno ejiciantur irredituri.
H.
Rex Vic. Northampt. Salutem. Præcipimus tibi, quod sicut teipsum et
omnia tua diligis, et sicut vis quod ad te non gravissime capiamus,
venire facias coram nobis apud Wigorn. die Dominica prima ante cineres,
sex de ditioribus, et potentioribus Judæis nostris Northampt. et de
singulis villis comitat. tui, in quibus Judæi manent, vel duos Judæos,
secundum numerum eorum. Ad tractandum nobiscum, tam de nostra quam sua
utilitate. Sciturus quod nisi illuc ad terminum præfatum venerint, ita
manum nostram tam erga corpus, quam catalla tua aggravabimus, quod tu
perpetuo te senties non mediocriter prægravari.
Teste Rege apud Marleberg. 24 die Januar.――_Claus._ 25, H. 3, dors. 19.
I.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account