The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.Margoliouth, Moses
History
The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.
Margoliouth, Moses
Jews -- Great Britain -- History
“Et officialis archidiaconi venit coram justiciariis, cum magna secta
sacerdotum, qui omnes dixerunt in verbo Dei, quod prædictus puer ita
circumcisus fuit sicut prædictum est, et per prædictos Judæos, et quod
viderunt prædictum puerum recenter circumcisum, habentem membrum suum
grossum, et valde inflatum et sanguinolentum.
“Et coronatores de comitatu, et coronatores de civitate Norwici, et 36
homines de villata de Norwic; jurati venerunt, et trove (inveniunt) ut
fuit circumcisus &c. Et quod juxta ripam Norwic. il fuit trove (fuit
inventus) ululans, et plorans, per unam Maude de Barneham, et sa file,
et que ils luy amesniont a lour maison; et que tout esteaut les Jewes
veigne, et dioit que il fuit Judæum suum, et vocaverunt eum Jurnepin,
&c. Et quando Judæi non potuerunt eum habere propter Christianos,
prohibuerunt eidem Matildæ, ne daret ei carnem porcinam ad manducandam;
quia dixerunt ipsum esse Judæum. Ita quod per vim venerunt Christiani,
et abstulerunt puerum prædictum, a manibus Judæorum.
“Et Maude exmyne confesse ceo tout &c. Et omnes Judæi sunt in prisona
apud Norwich, præter illos qui fuerunt apud London, quando hæc
inquisitio facta fuit. Et omnes juratores requisiti, qui interfuerunt
ad circumcisionem illam? Dicunt quod omnes prædicti Judæi fuerunt
consentientes facto illo, præter Mossi filius Saloni. Hæc autem
omnia facta fuerunt in curia Domini Regis apud Norwic. Fratribus
prædicatoribus, et fratribus minoribus, et pluribus aliis tam clericis,
quam laicis, præsentibus. Et tout ceo fuit testify per Ric. de
Tresingfield constable de Norwich, et auters.
“Postea coram Domino Rege, et Domino Cantuar. et majori parte
episcoporum, et baronum Angliæ, quia casus iste nunquam prius accidit in
curia Domini Regis, et præterea quia factum illud primo tangit Deum, et
sanctam ecclesiam, eo quod circumcisio et baptismus sunt pertinentia ad
fidem; et præterea quia non est ibi talis felonia, nec amissio membri,
nec mahemium, nec plaga mortalis, vel alia felonia laica quæ possit
hominem damnare, sine mandato sanctæ ecclesiæ: consideratum est, quod
istud in primo tractetur in sancta ecclesia, et per ordinarium loci
inquiratur rei veritas.
“Et mandatur Domino Regi una marca auri, per sic quod puer videatur
coram justiciariis, si circumcisus fuit, vel non; et recipitur. Et visus
est puer; et membrum ejus visum est pelle coopertum, ante in capite:
et in tali statu liberatur patri suo, ut eum habeat coram judicibus
ecclesiasticis; et ipsi Judæi remanent in prisona.”――_Placit._ 19, H. 3,
rot. 21.
B.
Matthew Paris in Hist. Angl. says――“Similiter et quidam apostata Judæus,
factus ex Christiano diaconus; qui similiter est judicialiter punitus;
quem Falco statim arreptum suspendi fecit.” Bracton asserts that the
apostate was burned to ashes.
C.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account