pendere creare Deum alium ipsi similem, nec creare aliquid quod moveatur et
quiescat simul eodem tempore, cùm hæc sint ex impossibilibus: comprehendit
tamen suâ sapientiâ tale aliquid non pendere ab ejus potentiâ.-A potentiâ
igitur Dei pendet solùm quod potest esse, et possibile est esse; quæ semper
parata est dare esse possibilibus. Et si hoc penitus cognoscamus,cognoscemus
pariter omne quod est, seu futurum est, sive sint opera nostra, sive quidvis
aliud, pendere à sola potentia Dei. Et hoc non privatim intelligitur, sed in
genere de omni eo quod est et movetur, sive in colis sive in terrâ; et nec
aliquâ potentiâ potest impediri Dei potentia, cùm nulla alia potentia absoluta
sit, præter Dei; potentia verò nostra non est à se, nisi à Dei potentia: et
cum potentia nostra dicitur esse a causa sua, ideo dicimus potentiam nostram
esse straminis comparatam cum potentia Dei: eo enim modo quo stramen movetur à
motu maris, ita nostra potentia et voluntas à Dei potentia. Itaque Dei
potentia semper est parata etiam ad occidendum aliquem; ut si quis hominem
occidat, non dicimus potentiâ hominis id factum, sed æterna potentia Dei:
error enim est id tribuere potentiæ hominis. Potentia enim Dei, cùm semper
sit parata, et ante ipsum hominem, ad occidendum; si solâ hominis potentiâ id
factum esse diceremus, et moreretur, potentia sanè Dei (quæ antè erat) jam ibi
esset frustra: quia post mortem non potest potentia Dei eum iterum occidere;
ex quo sequeretur potentiam Dei impediri à potentia hominis, et potentiam
hominis anteire et antecellere potentiam Dei; quod est absurdum et
impossibile. Igitur Deus est qui operatur æternâ suâ potentiâ: si verò homini
injiciatur culpa, sive in tali homicidio, sive in aliis, hoc est quantùm ad
præcepta et legem. Homini tribuitur solùm opus externè, et ejus electio, quæ
est a voluntate ejus et potentia; non verò internè.-Hoc est punctum illud
indivisibile et secretum, quod à paucissimis capitur, ut sapientissimus Sidi
Abo Hamet Elgaceli (i.e., Dominus Abu Hâmed al Ghazâli) affirmat (cujus
spiritui Deus concedat gloriam, Amen!) Sequentibus verbis: Ita abditum et
profundum et abstrusum est intelligere punctum illud Liberi Arbitrii, ut neque
characteres ad scribendum, neque ullæ rationes ad exprimendum sufficiant, et
omnes, quotquot de hac re locuti sunt, hæserunt confusi in ripa tanti et tam
spaciosi maris."
1 Al Shahrest. apud Poc. Spec. p. 258.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account