Church history -- Middle Ages, 600-1500 -- Sources
The following Collection of Prophecies relating to _Sextus_ of _Ireland_,
is from a MS. written about the Middle of the Fourteenth Century, and
preserved in the Library of _Trinity College, Dublin_.
_Iste sunt prophetie diuerse a diuersis prophetate de ~Sexto
Hibernie~[88], qui vocatur Dominus ~[here there is an erasure in the
MS.]~ Rex ~Anglie~ et ~Francie~ et ~Sextus~ Dominus ~Hibernie~, de quo
Prophetie sunt notate. ~Hermerus~ Dominus sapientum. Anno a Creatione
mundi sex M.CCC et IIII.ˣˣ[89] ~Lilium~ regnans in nobiliore mundi
mouebit se contra senem leonem, et veniet in terram eius inter spinas
regni sui, et circumdabit filium leonis illo anno ferens feras in brachio
suo. Cuius regnum erit in terra lune timendus per vniuersum mundum
potestate agentis principalis, cum magno exercitu suo transiet aquas et
gradietur in terram leonis carentis auxilio, quia bestie regionis sue iam
dentibus suis eius pellem dilaceraverint. Illo anno veniet Aquila a parte
orientali, alis extensis super solem, cum multitudine pullorum suorum, in
adiutorium Filii hominis. Illo anno Aquila destruetur. Amor magnus erit
in mundo. Una die in quadam parte leonis erit bellum inter plures reges
crudeles, quod usque ad diem illum non viderunt homines; illa die erit
sanguinis diluvium, et perdet Lilium coronam solis, quam accepit Aquila,
de qua Filius hominis postmodum coronabitur. Per quatuor annos sequentes
fient multa in mundo prelia inter omnes homines fidem tenentes, quia
illo tempore credenda sunt. Omnia tunc erint communia. Maior pars mundi
destruetur, caput mundi erit ad terram declinatum. Filius hominis et
Aquila relevabunt ille ~[sic]~, et tunc erit pax in toto orbe terrarum,
et copia fructuum, et filius hominis mare transiet, et portabit signum
mirabile ad terram promissionis, sed prima causa sibi permissa remanebit._
_Item versus illius sompniatoris viri religiosi, per quos versus
cognoscitur ~Sextus Hiberniæ~._
_Illius imperium gens barbara senciet illum,_
_~Roma~ volet tanto principe digna dici,_
_Conferet hic ~Rome~ plus laudis quam sibi ~Roma~,_
_Plus dabit hic orbi quam dabit orbis ei._
_Versus vaticinales de ~Normannia~, de eodem ~Sexto~._
_~Anglia~ transmittet Leopardum lilia Galli,_
_Qui pede calcabit Cancrum cum fratre superbo,_
_Ungues diripient Leopardi Gallica regna,_
_Circulus inuictus circumdabit unde peribunt._
_~Anglia~ regnabit, ~Vasconia~ porta redibit_
_Ad iuga consueta Leopardi ~Flandria~ magna_
_Flumina concipient que confundent genetricem._
_Lilia marcescent, Leopardi posse vigebit,_
_Ecclesie sub quo libertas prima redibit._
_Huic ~Babilon~ veniet truces aras non teret omnes,_
_~Acon Ierusalem~ Leopardi posse redempte,_
_Ad cultum fidei gaudebunt se redituras,_
_Imperium mundi sub quo dabit hic heremita._
_Versus cuiusdem nomine ~Gildas~, per quantum tempus regnabit idem
~Sextus~._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account