respicio, neque erat corpus quod cernere possem;
uerba tamen sunt haec aure recepta mea:
'en ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, 15
Fama, per immensas aere lapsa uias:
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit.'
dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit,
ad gentes alias hinc dea uertit iter. 20
at mihi dilapsis inter noua gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci,
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum,
pulsus et a sacro mense December erit,
purpura Pompeium summi uelabit honoris, 25
ne titulis quicquam debeat ille suis.
cernere iam uideor rumpi paene atria turba
et populum laedi deficiente loco,
13 neque _CMHL_ nec _BFIT_ || erat corpus _BCFL_ corpus erat _MHIT_ ||
19 rumore] sermone _H_ || 20 ad gentes] agentes _C_ || 23 reseraueris]
reseruaueris _L_ || 25 summi ... honoris] summo ... honore _I_ || uELABit
_F2c, ut uid_ || 27 paene atria] penetralia _I, F2ul ut uid_ laeta atria
_Burman, qui et_ plena atria _coniecit_
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri
et fieri faciles in tua uota deos, 30
colla boues niueos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis,
cumque deos omnes, tum quos impensius aequos
esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.
curia te excipiet, patresque e more uocati 35
intendent aures ad tua uerba suas.
hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,
utque solet tulerit prospera uerba dies,
29 tibi ... adiri] tibi ... adire _L_ te ... adire _H2ul_ || 31 certae]
cerno _Owen (1915)_ certant _Damsté (Mnemosyne XLVII 33-34)_ || 32
Falisca] falesca _B_ palistra _F2ul ut uid_ || _post 32 distichon
excidisse putat Ehwald (_KB_ 63)_ || 33 omnes, tum quos _HL_ omnes tunc
quos _BCMFIT_ tunc hos ores _P_ omnes, tunc hos _Ehwald_ || 34 cupias]
capias _B, ut uid_ cupies _fort scribendum_ || erunt _B, sicut coni
Heinsius_ erit _MFHILT_ _om C_ || 35 curia te] cura te _H_ curiaque
_Heinsius_ || excipiet] excipias _C_ || patresque] partesque _C_ || e
_BCM_ ex _FHILT_ || uocati] uocari _C_ || 36 intendent] intendunt _BC_
|| ad _ex_ at _C_ || 37 hilarauerit] hilauerit _Mac_
egeris et meritas superis cum Caesare grates
(qui causam facias cur ita, saepe dabit), 40
inde domum repetes toto comitante senatu,
officium populi uix capiente domo.
me miserum, turba quod non ego cernar in illa
nec poterunt istis lumina nostra frui!
quamlibet absentem, qua possum, mente uidebo: 45
aspiciet uultus consulis illa sui.
di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen, et 'heu' dicas 'quid miser ille facit?'
haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor
protinus exilium mollius esse meum. 50
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account