The Life and Letters of Ogier Ghiselin de Busbecq, Vol. 2 (of 2)Busbecq, Ogier Ghislain de
History
The Life and Letters of Ogier Ghiselin de Busbecq, Vol. 2 (of 2)
Busbecq, Ogier Ghislain de
Busbecq, Ogier Ghislain de, 1522-1592
Qua in re sicuti olim divi prædecessores nostri Romanorum Imperatores
ac Reges omnem adhibuere curam, sic nos quoque hunc eorum laudatissimum
morem secuti in eandem semper curam et cogitationem incubuimus ut
optimorum virorum de nobis atque Republica bene meritorum virtus a
nobis condignis honoribus cohonestaretur. In quorum sane numero,
cum te prefatum _Augerium a Busbeck_ haud postremum locum obtinere
compertum habeamus, æquum est profecto, ut in te ipso nostram erga
tales homines clementissimam animi propensionem omnibus declaremus,
et contestatam reddemus, idque ejuscemodi ornamenti genere, quod
virtutibus ac meritis tuis quam maxime respondeat. Tu namque nobili et
honesto loco in Belgio natus, ingenii acumen et vim, quod Deus tibi
dedit præstantissimum vitæ morumque honestate, probitate ac bonarum
literarum studiis, diversitate linguarum multarumque rerum cognitione
et aliis plurimis excellentibusque animi dotibus ita excoluisti, ut
ad gravissima et maxima quæque Reipublicæ negotia exequenda visus sis
aptus esse. Quapropter quum existimaremus te aliquando nobis magno
usui futurum haud gravatim te in aulam nostram recepimus, ubi quidem
nostræ de te expectationi non modo cumulate satisfecisti, sed eam longe
quoque superavisti. Cum enim superioribus annis nobis occurrissent
ardua quædam negocia, de quibus a nobis mittendus erat ad Solymannum
Turcharum Principem Orator, qui fide, prudentia, rerum usu atque
industria præstaret, te ex Anglia revocatum, quo tunc temporis jussu
nostro profectus fueras, ad id muneris suscepimus, quo magna tua cum
laude et ingenti nostro ac Regnorum Dominiorumque nostrorum imo totius
Reipublicæ Christianæ commodo octo annos functus es, confecta ad
postremum inter nos et ipsum Turcharum principem octennali pace. In
qua legatione quas sustinueris curas, incommoditates, molestias, quos
tuleris labores, quæ vitæ pericula subieris, quam etiam ostenderis
in rebus agendis ingenii vim, quam fidem, quam solicitudinem, quam
solertiam, prudentiam et industriam, quam intrepidi animi constantiam,
et qua denique usus sis pietate in redimendis, juvandis et fovendis
miseris Christianis, qui Constantinopolim tuo tempore in fœdam
captivitatem adducti fuerunt, magno etiam fortunarum tuarum dispendio,
nimis longum foret sigillatim recensere. Illud profecto consecutus
es, quod non omnibus qui talem provinciam suscipiunt, ne dicamus
perpaucis, contingere solet, ut non modo a nobis ac Serenissimis
filiis nostris et aliis sacri Romani Imperii Principibus, statibus
et ordinibus summam gratiam iniveris, verum etiam ipsismet Turcis
propter virtutes tuas, quas naturæ instinctu in te prospexere et
admirati sunt, valde gratus exstiteris. Quare merito probandum est
præclarum de te judicium Serenissimi Principis Domini Maximiliani
secundi, Romanorum ac Hungariæ et Bohemiæ, etc., Regis, Archiducis
Austriæ, etc., filii nostri charissimi, in eo, quod te dignum et
idoneum reputaverit, quem Dapiferis Serenissimorum filiorum suorum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account