The Life and Letters of Ogier Ghiselin de Busbecq, Vol. 2 (of 2)Busbecq, Ogier Ghislain de
History
The Life and Letters of Ogier Ghiselin de Busbecq, Vol. 2 (of 2)
Busbecq, Ogier Ghislain de
Busbecq, Ogier Ghislain de, 1522-1592
Rudolfi et Ernesti, Archiducum Austriæ, charissimorum nepotum nostrorum
cum profisciscerentur in Hispaniam præficeret. Quod si ergo olim apud
veteres, qui luctu et saltu in Olympiaco stadio celebres athletæ
virium suarum specimen aliquod egregium edidissent, divinis propemodum
honoribus affici, qui vero in bello vel murum primi ascendissent vel
civem morti seduxissent corona vel murali vel civica donari soliti
fuerunt, et nostra quoque ætate, qui vel cum hoste singulari certamine
congressus victor evasit vel in prelio strenuam præ ceteris operam
navavit vel alias rem bellicam caute et recte administravit, auratæ
militiæ titulis insignitur, quanto magis tu, Augeri, tali dignitate
condecorandus fuisti, cui non cum uno homine nec uno prelio per
unum aut alterum mensem res gerenda, sed totos octo annos cum gente
Christiano nomini infensissima adeoque cum ejusdem gentis Principe
potentissimo ac pluribus victoriis et successibus elato, cumque ipsius
præcipuis consiliariis et ministris, callidissimis et versipellibus
diesque noctesque acerrime dimicandum fuit, quorum potentiam et
nefarios impetus tu, divino adjutus auxilio, tua prudentia, industria
ac rerum agendarum dexteritate postpositis quibuslibet periculis
infracto animo sustinuisti et a cervicibus Regnorum et Dominiorum
nostrorum avertisti. Quæ cum ita se habeant optimo certe consilio
factum est quod præfatus Serenissimus Romanorum Rex superiore mense
Septembri, quando paterna voluntate nostra Rex Hungariæ renunciatus
publicatus ac Regali corona insignitus fuit, te publice in spectantibus
et grato applausu probantibus ac suffragantibus prælatis, proceribus,
Ordinibus et Statibus ejus Regni nostri, quorum saluti et incolumitati
potissimum studueras, ictu ter vibrati ensis benedicti Militem seu
Equitem auratum fecerit atque creaverit, quia te et eo et alias longe
clarioribus ornamentis dignum censemus. Et licet ad perpetuam gloriam
tibi sufficere queat publicus ille Serenissimi filii nostri Romanorum
Regis actus neque is ulla approbatione Cæsareæ et paternæ auctoritatis
nostræ opus habeat, pro nostra tamen in te mirifica benignitate volumus
te eam dignitatem ab Imperiali quoque culmine obtinere, quo luculentius
sit in omnem posteritatem virtutis tuæ testimonium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account