The Life and Letters of Ogier Ghiselin de Busbecq, Vol. 2 (of 2)Busbecq, Ogier Ghislain de
History
The Life and Letters of Ogier Ghiselin de Busbecq, Vol. 2 (of 2)
Busbecq, Ogier Ghislain de
Busbecq, Ogier Ghislain de, 1522-1592
Itaque nos ipsi etiam te antedictum Augerium a Busbeck, Militem sive
Equitem auratum fecimus, creavimus, ereximus, ac præsenti nostro
Cæsareo edicto ex certa scientia et authoritati nostra Imperiali
Militem et Equitem auratum facimus, creamus et erigimus et ad statum
militarem assumimus militarisque cinguli et balthei decore, fascibus
et titulis atque stemmate militiæ insignimus, accingentes te gladio
fortitudinis et omnia ad hunc ordinem pertinentia ornamenta tibi
conferentes hoc nostro Imperiali edicto statuentes, ut deinceps
ubique locorum et terrarum pro vero Milite et Equite aurato habearis,
honoreris et admittaris, possisque et debeas pro suscepto dignitatis
equestris ornamento, torquibus, gladiis, calcaribus, vestibus,
phaleris, seu equorum ornamentis aureis seu deauratis ac omnibus
et singulis privilegiis, honoribus, dignitatibus, præeminentiis,
franchisiis, juribus, insignibus, libertatibus, immunitatibus et
exemptionibus, prærogativis et gratiis tam realibus quam personalibus
sive mixtis et aliis quibuscunque militaribus actibus et officiis uti,
frui et gaudere, quibus cæteri Milites et Equites a nobis stricto ense
manu et verbo nostro creati ac ejusmodi ornamentis insigniti gaudent
et fruuntur et ad ea admitti, ad quæ illi admittuntur, quomodolibet
consuetudine vel de jure, absque alicujus contradictione vel
impedimento.
Mandantes universis et singulis Principibus tam ecclesiasticis
quam secularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Prælatis, Ducibus,
Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, Militibus, Clientibus,
Capitaneis, Vicedominis, advocatis, præfectis, procuratoribus,
quæstoribus, civium Magistris, Judicibus, Consulibus, armorum Regibus,
Heroaldis, Civibus, Communitatibus, et cæteris quibuscunque nostris
et Imperii sacri subditis et fidelibus cujuscunque præeminentiæ,
dignitatis, status, gradus, ordinis et conditionis fuerint, ut te
præfatum _Augerium a Busbeck_ pro vero milite et equite aurato habeant,
teneant et reputent et in hoc militari et Equestri ordine et dignitate
et notis ad eum spectantibus prærogativis et libertatibus conservent,
quatenus gratiam nostram charam habuerint, ac pœnam _quinquaginta
Marcharum auri puri_ pro dimidia fisco seu ærario nostro Imperiali,
reliqua vero parte _tibi antedicto Augerio a Busbeck_ vel hæredibus
tuis toties quoties contrafactum fuerit, irremissibiliter applicandam
maluerint evitare.
Harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum et sigilli nostri
Cæsarei appensione munitarum.
Datum Viennæ die tertia mensis Aprilis anno Domini millesimo
quingentesimo sexagesimo quarto.[297]
C.
_Purchase Deed of the Seigneurie de Bousbecque._
Comparut en sa persone messire Jehan de Thiennes, chevalier, seigneur
de Willergy, etc., procureur espécial de Charles de Eydeghem, escuier,
seigneur de Weze, &c., souffisament fondé par lettres procuratoires
données des advoé, eschevins et conseil de la ville d’Ypre le xvi^e
jour de décembre xv^eiiii^{xx} sept, desquelles la teneur s’ensuyt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account