“His auditis, nautae gavisi sunt, filioque regis adulantes, vinum ab
eo ad bibendum postulaverunt. At ille tres vini modios ipsis dari
praecepit. Quibus acceptis, biberunt, sociisque abundanter
propinaverunt, nimiumque potantes inebriati sunt. Jussu regis multi
barones cum filiis suis puppim ascenderunt, et fere trecenti, ut
opinor, in infausta nave fuerunt. Duo siquidem monachi Tironis, et
Stephanus comes cum duobus militibus, Guillelmus quoque de Rolmara, et
Rabellus Camerarius, Eduardus de Salesburia, et alii plures inde
exierunt, quia nimiam multitudinem lascivae et pompaticae juventutis
inesse conspicati sunt. Periti enim remiges quinquaginta ibi erant, et
feroces epibatae, qui jam in navi sedes nacti turgebant, et suimet
prae ebrietate immemores, vix aliquem reverenter agnoscebant. Heu!
quamplures illorum mentes pia devotione erga Deum habebant vacuas
‘Qui maris immodicas moderatur et aeris iras.’
Unde sacerdotes, qui ad benedicendos illos illuc accesserant, aliosque
ministros qui aquam benedictam deferebant, cum dedecore et cachinnis
subsannantes abigerunt; sed paulo post derisionis suae ultionem
receperunt.
“Soli homines, cum thesauro regis et vasis merum ferentibus, Thomae
carinam implebant, ipsumque ut regiam classem, quae jam aequora
sulcabat, summopere prosequeretur, commonebant. Ipse vero, quia
ebrietate desipiebat, in virtute sua, satellitumque suorum confidebat,
et audacter, quia omnes qui jam praecesserant praeiret, spondebat.
Tandem navigandi signum dedit. Porro schippae remos haud segniter
arripuerunt, et alia laeti, quia quid eis ante oculos penderet
nesciebant, armamenta coaptaverunt, navemque cum impetu magno per
pontum currere fecerunt. Cumque remiges ebrii totis navigarent
conatibus, et infelix gubernio male intenderet cursui dirigendo per
pelagus, ingenti saxo quod quotidie fluctu recedente detegitur et
rursus accessu maris cooperitur, sinistrum latus Candidae-Navis
vehementer illisum est, confractisque duabus tabulis, ex insperato,
navis, proh dolor! subversa est. Omnes igitur in tanto discrimine
simul exclamaverunt; sed aqua mox implente ora, pariter perierunt.
Duo soli virgae qua velum pendebat manus injecerunt, et magna noctis
parte pendentes, auxilium quodlibet praestolati sunt. Unus erat
Rothomagensis carnifex, nomine Beroldus, et alter generosus puer,
nomine Goisfredus, Gisleberti de Aquila filius.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account