“Sed tamen considerandum est in scientiis philosophicis, quod
inferiores scientiae nec probant sua principia, nec contra negantem
principia disputant, sed hoc relinquunt superiori scientiae: suprema
vero inter eas, scilicet metaphysica, disputat contra negantem sua
principia, si adversarius aliquid concedit: si autem nihil concedit,
non potest cum eo disputare, potest tamen solvere rationes ipsius.
Unde sacra scriptura (_i.e._ Theology), cum non habeat superiorem,
disputat cum negante sua principia: argumentando quidem, si
adversarius aliquid concedat eorum quae per divinam revelationem
habentur; sicut per auctoritates sacrae doctrinae disputamus contra
hereticos, et per unum articulum contra negantes alium. Si vero
adversarius nihil credat eorum quae divinitus revelantur, non remanet
amplius via ad probandum articulos fidei per rationes, sed ad
solvendum rationes, si quas inducit, contra fidem. Cum enim fides
infallibili veritati innitatur, impossibile autem sit de vero
demonstrari contrarium, manifestum est probationes quae contra fidem
inducuntur, non esse demonstrationes, sed solubilia argumenta.”[272]
Of a different intellectual temperament was John of Fidanza, known as St.
Bonaventura.[273] He also was born and passed his youth in Italy. This
sainted General of the Franciscan Order was a few years older than the
great Dominican, who was his friend. Both doctors died in the year 1274.
Bonaventura’s powers of constructive reasoning were excellent. His diction
is clear and beautiful, and eloquent with a spiritual fervour whenever the
matter is such as to evoke it. His account of how he came to write his
famous little _Itinerarium mentis in Deum_ is full of temperament.
“Cum igitur exemplo beatissimi patris Francisci hanc pacem anhelo
spiritu quaererem, ego peccator, qui loco ipsius patris beatissimi
post eius transitum septimus in generali fratrum ministerio per omnia
indignus succedo; contigit, ut nutu divino circa Beati ipsius
transitum, anno trigesimo tertio ad montem Alvernae tanquam ad locum
quietum amore quaerendi pacem spiritus declinarem, ibique existens,
dum mente tractarem aliquas mentales ascensiones in Deum, inter alia
occurrit illud miraculum, quod in praedicto loco contigit ipsi beato
Francisco, de visione scilicet Seraph alati ad instar Crucifixi. In
cuius consideratione statim visum est mihi, quod visio illa
praetenderet ipsius patris suspensionem in contemplando et viam, per
quam pervenitur ad eam.”[274]
And Bonaventura at the end of his _Itinerarium_ speaks of the perfect
passing of Francis into God through the very mystic climax of
contemplation, concluding thus:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account