We feel the flow and rhythm, and note the agreeable balancing of clauses.
Francis died in 1226. The _Vita prima_ by Celano was approved by Gregory
IX. in 1229. Already other matter touching the saint was gathering in
anecdote and narrative. Much of it was brought together in the so-called
_Speculum perfectionis_, which has been confidently but very questionably
ascribed to Francis’s personal disciple, Brother Leo. Brother Leo, or
whoever may have been the narrator or compiler, was no scholar; his Latin
is naively incorrect, and has also the simplicity of Gospel narrative.
Indeed this Latin is as effectively “vulgarized” as the Greek of Matthew’s
Gospel. An interesting passage tells with what loving wisdom Francis
interpreted a text of Scripture:
“Manente ipso apud Senas venit ad eum quidam doctor sacrae theologiae
de ordine Praedicatorum, vir utique humilis et spiritualis valde. Quum
ipse cum beato Francisco de verbis Domini simul aliquamdiu
contulissent interrogavit eum magister de illo verbo Ezechielis: _Si
non annuntiaveris impio impietatem suam animam ejus de manu tua
requiram_. Dixit enim: ‘Multos, bone pater, ego cognosco in peccato
mortali quibus non annuntio impietatem eorum, numquid de manu mea
ipsorum animae requirentur?’
“Cui beatus Franciscus humiliter dixit se esse idiotam et ideo magis
expedire sibi doceri ab eo quam super scripturae sententiam
respondere. Tunc ille humilis magister adjecit: ‘Frater, licet ab
aliquibus sapientibus hujus verbi expositionem audiverim, tamen
libenter super hoc vestrum perciperem intellectum.’ Dixit ergo beatus
Franciscus: ‘Si verbum debeat generaliter intelligi, ego taliter
accipio ipsum quod servus Dei sic debet vita et sanctitate in seipso
ardere vel fulgere ut luce exempli et lingua sanctae conversationis
omnes impios reprehendat. Sic, inquam, splendor ejus et odor famae
ipsius annuntiabit omnibus iniquitates eorum.’
“Plurimum itaque doctor ille aedificatus recedens dixit sociis beati
Francisci: ‘Fratres mei, theologia hujus viri puritate et
contemplatione subnixa est aquila volans, nostra vero scientia ventre
graditur super terram.’”[277]
Another passage has Francis breaking out in song from the joy of his love
of Christ:
“Ebrius amore et compassione Christi beatus Franciscus quandoque talia
faciebat, nam dulcissima melodia spiritus intra se ipsum ebulliens
frequenter exterius gallice dabat sonum et vena divini susurrii quam
auris ejus suscipiebat furtive gallicum erumpebat in jubilum.
“Lignum quandoque colligebat de terra ipsumque sinistro brachio
superponens aliud lignum per modum arcus in manu dextera trahebat
super illud, quasi super viellam vel aliud instrumentum atque gestus
ad hoc idoneos faciens gallice cantabat de Domino Jesu Christo.
Terminabatur denique tota haec tripudiatio in lacrymas et in
compassionem passionis Christi hic jubilus solvebatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account