The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
Quamvis artes lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum
vita vaga videatur efferri posse licentia, tamen moderatrix providit
antiquitas, ut in totum non effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent.
amministranda est enim sub quadam disciplina exhibitio voluptatum.
teneat scaenicos si non verus, vel umbratilis ordo iudicii. temperentur
et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis,
et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis ignorant.
student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum alienae laetitiae
et condicione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire
potius animos compulerunt. Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui
se nesciunt iuridica conversatione tractare. locus quippe tuus his
gregibus hominum veluti quidam tutor est positus. nam sicut illi aetates
teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidae
impensa maturitate frenandae sunt. age bonis institutis quod nimia
prudentia constat invenisse maiores. leve desiderium etsi verecundia
non cohibet, districtio praenuntiata modificat. agantur spectacula
suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam,
nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. Quapropter tribunum te
voluptatum per illam indictionem nostra fecit electio, ut omnia sic
agas, quemadmodum tibi vota civitatis adiungas, ne quod ad laetitiam
constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum.
cum fama diminutis salva tua opinione versare. castitatem dilige, cui
subiacent prostitutae: ut magna laude dicatur: ‘virtutibus studuit, qui
voluptatibus miscebatur.’ optamus enim ut per ludicram amministrationem
ad seriam pervenias dignitatem.
B
TOTA IOCULATORUM SCENA
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account