The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
_V._ Adorant humillime proclamantes ad te-e.
_V._ Sancte · Sancte · Sancte · Sabaoth rex-e.
_V._ Plena sunt omnia glorie tue-e.
_V._ Cum illis vndeuiginti quinque-e.
_V._ Atque cum innocentissimo grege-e.
_V._ Qui sunt sine vlla labe-e.
_V._ Dicentes excelsa uoce-e.
_V._ Laus Tibi, Domine-e.
Rex eterne glorie-e.
_Chorus respondeat_ Ideo regnant.
_Ad hanc processionem non dicatur_ Gloria Patri _sed dum prosa canitur
tunc Episcopus Puerorum thurificet altare: deinde ymaginem Sancte
Trinitatis_.
_Et postea dicat Sacerdos, modesta uoce, hunc uersum._
_V._ Letamini in Domino, et exvltate iusti.
_R._ Et gloriamini omnes recti corde.
_Deinde dicat Episcopus Puerorum, sine_ Dominus uobiscum, _sed cum_
Oremus, _oracionem_.
Deus, cuius hodierna die preconium innocentes martires non loquendo sed
moriendo confessi sunt: omnia in nobis uitiorum mala mortifica, vt fidem
tuam, quam lingua nostra loquitur, eciam moribus uita fateatur. Qui cum
Deo Patre.
_In redeundo precentor puerorum incipiat responsorium de S. Maria, uel
aliquam antiphonam de eadem._
_R._ Felix namque es, sacra uirgo Maria, et omni laude dignissima. Quia
ex te ortus est Sol iusticie, Christus Deus noster.
_Et, si necesse fuerit, dicatur uersus_:
_V._ Ora pro populo, interueni pro clero, intercede pro deuoto
femineo sexu: senciant omnes tuum leuamen, quicumque celebrant tuam
solempnitatem. Quia ex te Gloria · Quia ·
_Et sic processio chorum intret, per ostium occidentale, vt supra. Et
omnes pueri, ex vtraque parte chori, in superiori gradu se recipiant;
et ab hac hora vsque post processionem diei proximi succedentis nullus
clericorum solet gradum superiorem ascendere, cuiuscumque condicionis
fuerit._
_Ad istam processionem pro disposicione puerorum scribuntur canonici, ad
ministrandum eisdem, maiores ad thuribulandum, et ad librum deferendum,
minores ad candelabra deferenda._
_Responsorio finito, cum suo uersu, Episcopus Puerorum in sede sua dicat
uersum modesta uoce_:
_V._ Speciosus forma pre filijs hominum:
_R._ Diffusa est gracia in labijs tuis.
_Oracio._ Deus qui salutis eterne beate Marie uirginitate fecunda
humano generi premia prestitisti; tribue, quesumus, vt ipsam pro nobis
intercedere senciamus, per quam meruimus Auctorem uite suscipere, Dominum
nostrum Jesum Christum Filium tuum. _Que sic terminetur_: Qui Tecum uiuit
et regnat in vnitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia secula seculorum.
Amen.
Pax uobis.
_R._ Et cum spiritu tuo.
_Sequatur_ Benedicamus Domino, _a duobus uicarijs, uel a tribus, extra
regulam_.
_Tunc Episcopus Puerorum intret stallum suum, et in sede sua, benedicat
populum._
_Et interim cruciferarius accipiat baculum episcopi, conuersus ad
Episcopum, et cum uenerit ad istum versum_ Cum mansuetudine _conuertat
se ad populum et incipiat hanc antiphonam sequentem_ (_que non dicatur
Episcopo absente_): _et cantet totam antiphonam vsque ad finem_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account