The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
c. 15. Sed luceant, inquit, opera vestra; at nunc lucent tabernae et
ianuae nostrae, plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis et
laureis, quam Christianorum ... ergo, inquis, honor dei est lucernae
pro foribus et laurus in postibus? ... certi enim esse debemus, si quos
latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos
apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et Forculum a foribus,
et Limentinum a limine et ipsum Ianum a ianua ... si autem sunt qui
in ostiis adorantur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt; idolo
feceris, quicquid ostio feceris ... scis fratrem per visionem eadem nocte
castigatum graviter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis
servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam
ante processerat et regressus reprehenderat factum ... accendant igitur
quotidie lucernas, quibus lux nulla est; affigant postibus lauros
postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia
tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor virens
semper; si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam, minus
dixi; si lupanaribus renuntiasti, ne induaris domui tuae faciem novi
lupanaris.
II. 190-200. TERTULLIAN.
[_Apologeticus_, c. 42 in _P. L._ i. 492.]
Sed si ceremonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non
lavo sub noctem Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam: attamen lavo
et debita hora et salubri.
III. †348. PRUDENTIUS.
[_Contra Symmachum_, i. 237 in _P. L._ lx. 139.]
Iano etiam celebri de mense litatur
auspiciis epulisque sacris, quas inveterato
heu! miseri sub honore agitant, et gaudia ducunt
festa Kalendarum.
IV. †370. PACIANUS, BISHOP OF BARCELONA.
[Pacianus, _Paraenesis ad Poenitentiam_ (_P. L._ xiii. 1081).
Jerome, _de Viris illustribus_, c. 106 (_P. L._ xxiii. 703),
says of Pacianus, ‘scripsit varia opuscula, de quibus est
Cervus.’]
Hoc enim, puto, proximus Cervulus ille profecit, ut eo diligentius
fieret, quo impressius notabatur.... Puto, nescierant Cervulum facere,
nisi illis reprehendendo monstrassem.
V. 374-397. ST. AMBROSE.
[From _De Interpellatione Job et David_, ii. 1 (_P. L._ xiv.
813), concluding a passage on the _cervus_ as a type of
David and of Christ. The Benedictine editors think that if
the allusion were to the _Cervulus_, St. Ambrose would have
reprobated it. But in any case it is only a passing allusion.]
Sed iam satis nobis in exordio tractatus, sicut in principio anni, more
vulgi, cervus allusit.
VI. 380-397. ST. CHRYSOSTOM.
[_Oratio Kalendis Habita_ (_P. G._ xlviii. 953). A sermon
preached at Antioch.]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account