The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
[_Sermo_ vi, _de Cal. Ian._ (_P. L._ lvii. 543). The _Sermo_
is ascribed to Maximus in three good MSS. and the style agrees
with his. Other MSS. give it to St. Augustine or St. Ambrose,
and it is printed in the Benedictine edition of the latter’s
works (_Sermo_ vii. in _P. L._ xvii. 617). The editors,
however, do not think it his.]
Est mihi adversus plerosque vestrum, fratres, querela non modica: de
iis loquor qui nobiscum natale Domini celebrantes gentilium se feriis
dediderunt, et post illud coeleste convivium superstitionis sibi prandium
praepararunt.... Quomodo igitur potestis religiose Epiphaniam Domini
procurare, qui Iani calendas quantum in vobis est devotissime celebratis?
Ianus enim homo fuit unius conditor civitatis, quae Ianiculum nuncupatur,
in cuius honore a gentibus calendae sunt Ianuariae nuncupatae; unde qui
calendas Ianuarias colit peccat, quoniam homini mortuo defert divinitatis
obsequium. Inde est quod ait Apostolus: _Dies observastis, et menses,
et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis._
Observavit enim diem et mensem qui his diebus aut non ieiunavit, aut ad
Ecclesiam non processit. Observavit diem qui hesterna die non processit
ad ecclesiam, processit ad campum. Ergo, fratres, omni studio gentilium
festivitatem et ferias declinemus, ut quando illi epulantur et laeti
sunt, nunc nos simus sobrii, atque ieiuni, quo intelligant laetitiam suam
nostra abstinentia condemnari.
XVI. _Fifth century._ ST. PETER CHRYSOLOGUS.
[_Sermo_ clv in _P. L._ lii. 609.]
Ubi nostram Christus pie natus est ad salutem, mox diabolus divinae
bonitati numerosa genuit et perniciosa portenta, ut ridiculum de
religione componeret, in sacrilegium verteret sanctitatem.... Quorum
formant adulteria in simulacris, quorum fornicationes imaginibus mandant,
quorum titulant incesta picturis, quorum crudelitates commendant
libris, quorum parricidia tradunt saeculis, quorum impietates personant
tragoediis, quorum obscaena ludunt, hos qua dementia deos crederent, nisi
quia criminum desiderio, amore scelerum possidentur, deos exoptant habere
criminosos?... Haec diximus, quare gentiles hodie faciant deos suos talia
committere, quae sustinemus, et faciant tales qui videntibus et horrori
sunt et pudori; faciant ut eos aliquando et ipsi qui faciunt horreant
et relinquant, et Christiani glorientur a talibus se liberatos esse per
Christum: si modo non eorum ex spectaculis polluantur.... Et si tanta
est de assensione damnatio, quis satis lugeat eos qui simulacra faciunt
semetipsos?... Qui se deum facit, Deo vero contradictor existit; imaginem
Dei portare noluit, qui idoli voluerit portare personam; qui iocari
voluerit cum diabolo, non poterit gaudere cum Christo.... Abstrahat ergo
pater filium, servum dominus, parens parentem, civem civis, homo hominem,
Christianus omnes qui se bestiis compararunt, exaequarunt iumentis,
aptaverunt pecudibus, daemonibus formaverunt.
XVII. 470-542. CAESARIUS OF ARLES?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account