The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
Bene quodammodo Deo providente dispositum est, ut inter medias gentilium
festivitates Christus Dominus oriretur, et inter ipsas tenebrosas
superstitiones errorum veri luminis splendor effulgeret.... Quis enim
sapiens, qui dominici Natalis sacramentum colit, non ebrietatem condemnet
Saturnalium, non declinet lasciviam calendarum?... Sunt plerique, qui
trahentes consuetudinem de veteri superstitione vanitatis, calendarum
diem pro summa festivitate procurent; et sic laetitiam habere velint,
ut sit magis illis tristitia. Nam ita lasciviunt, ita vino et epulis
satiantur, ut qui toto anno castus et temperans fuerit, illa die sit
temulentus atque pollutus; et quod nisi ita fecerit, putet perdidisse
se ferias; quia non intelligit per tales se ferias perdidisse salutem.
Illud autem quale est, quod surgentes mature ad publicum cum munusculo,
hoc est, cum strenis unusquisque procedit; et salutaturus amicos, salutat
praemio antequam osculo? ... Adhuc et ipsam munificentiam strenas
vocant, cum magis strenuum, quod——cogitur.... Hoc autem quale est quod,
interposita die, tali inani exordio, velut incipientes vivere, aut
auspicia colligant, omniaque perquirant; et exinde totius anni sibi vel
prosperitatem, vel tristitiam metiuntur? ... Hoc autem malis suis addunt,
ut quasi de auspicatione domum redeuntes ramusculos gestent in manibus,
scilicet pro omine, ut vel onusti ad hospitium redeant.
XIV. †412-†465. MAXIMUS OF TURIN.
[_Homilia_ xvi, _de Cal. Ian._ (_P. L._ lvii. 255).]
Quamquam non dubitem vos ... universas calendarum supervenientium
vanitates declinare penitus et horrere ... necessarium, nec superfluum
reor ... precedentium patrum vobis repetantur alloquia.... Et illorum
gravior atque immedicabilis languor est, qui superstitionum furore et
ludorum suavitate decepti sub specie sanitatis insaniunt. An non omnia
quae a ministris daemonum illis aguntur diebus falsa sunt et insana,
cum vir, virium suarum vigore mollito, totum se frangit in feminam,
tantoque illud ambitu atque arte agit, quasi poeniteat illum esse,
quod vir est? Numquid non universa ibi falsa sunt et insana, cum se
a Deo formati homines, aut in pecudes, aut in feras, aut in portenta
transformant? Numquid non omnem excedit insaniam, cum decorem vultus
humani Dei specialiter manibus in omnem pulchritudinem figuratum,
squalore sordium et adulterina foeditate deturpant? ... Post omnia, ad
offensionis plenitudinem, dies ipsos annum novum vocant.... Novum annum
Ianuarias appellant calendas, cum vetusto semper errore et horrore
sordescant. Auspicia etiam vanissimi colligere se dicunt, ac statum vitae
suae inanibus indiciis aestimantes, per incerta avium ferarumque signa
imminentis anni futura rimantur.
XV. †412-†465. MAXIMUS OF TURIN?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account