The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
In die sancto paschae ... eiusdem tempore noctis antequam matutinorum
signa moveantur sumant editui crucem et ponant in loco sibi congruo....
Dum tertia recitatur lectio quatuor fratres induant se, quorum unus alba
indutus ac si ad aliud agendum ingrediatur atque latenter sepulchri
locum adeat, ibique manu tenens palmam quietus sedeat. Dumque tertium
percelebratur responsorium residui tres succedant, omnes quidem cappis
induti turribula cum incensu manibus gestantes ac pedetemptim ad
similitudinem querentium quid veriant ante locum sepulchri. Aguntur enim
haec ad imitationem angeli sedentis in monumento atque mulierum cum
aromatibus venientium ut ungerent corpus Ihesu. Cum ergo ille residens
tres velut erraneos ac aliquid querentes viderit sibi adproximare
incipiat mediocri voce dulcisono cantare _Quem quaeritis_: quo decantato
fine tenus respondeant hi tres uno ore _Ihesum Nazarenum_. Quibus ille,
_Non est hic: surrexit sicut praedixerat. Ite nuntiate quia surrexit a
mortuis._ Cuius iussionis voce vertant se illi tres ad chorum dicentes
_Alleluia: resurrexit dominus_. Dicto hoc rursus ille residens velut
revocans illos dicat antiphonam _Venite et videte locum_: haec vero
dicens surgat et erigat velum ostendatque eis locum cruce nudatum sed
tantum linteamina posita quibus crux involuta erat. Quo viso deponant
turribula quae gestaverunt in eodem sepulchro sumantque linteum et
extendant contra clerum, ac veluti ostendentes quod surrexerit dominus,
etiam non sit illo involutus, hanc canant antiphonam, _Surrexit dominus
de sepulchro_, superponantque linteum altari. Finita antiphona Prior,
congaudens pro triumpho regis nostri quod devicta morte surrexit,
incipiat hymnum _Te deum laudamus_: quo incepto una pulsantur omnia signa.
P
THE DURHAM SEPULCHRUM
[From _A Description or Breife Declaration of all the Ancient
Monuments, Rites and Customes belonginge or beinge within the
Monastical Church of Durham before the Suppression_ (ed. J.
Raine, Surtees Soc. xv). This anonymous tract was written in
1593. A new edition is in course of preparation for the Surtees
Society.]
p. 9. THE QUIRE—THE PASSION.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account