The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
In die Parascevae agatur nocturna laus [i.e. the _Tenebrae_] sicut
supra dictum est. Post haec venientes ad primam discalceati omnes
incedant quousque crux adoretur. Eadem enim die hora nona abbas cum
fratribus accedat ad ecclesiam.... Postea legitur passio domini
nostri Ihesu Christi secundum Iohannem.... Post haec celebrentur
orationes.... Quibus expletis per ordinem statim preparetur crux ante
altare interposito spatio inter ipsam et altare sustentata hinc et
inde a duobus diaconibus. Tunc cantent.... Deferatur tunc ab ipsis
diaconibus ante altare, et eos acolitus cum pulvillo sequatur super
quem sancta crux ponatur.... Post haec vertentes se ad clerum nudata
cruce dicant antiphonam _Ecce lignum crucis_.... Ilico ea nudata veniat
abbas ante crucem sanctam ac tribus vicibus se prosternat cum omnibus
fratribus dexterioris chori scilicet senioribus et iunioribus et cum
magno cordis suspirio viiᵐ poenitentiae psalmos cum orationibus sanctae
cruci competentibus decantando peroret.... Et eam humiliter deosculans
surgat. Dehinc sinisterioris chori omnes fratres eadem mente devota
peragant. Nam salutata ab abbate vel omnibus cruce redeat ipse abbas
ad sedem suam usque dum omnis clerus ac populus hoc idem faciat. Nam
quia ea die depositionem corporis salvatoris nostri celebramus usum
quorundam religiosorum imitabilem ad fidem indocti vulgi ac neofitorum
corroborandam equiparando sequi si ita cui visum fuerit vel sibi
taliter placuerit hoc modo decrevimus. Sit autem in una parte altaris
qua vacuum fuerit quaedam assimilatio sepulchri velamenque quoddam in
gyro tensum quod dum sancta crux adorata fuerit deponatur hoc ordine.
Veniant diaconi qui prius portaverunt eam et involvant eam sindone in
loco ubi adorata est. Tunc reportent eam canentes antiphonas ... donec
veniant ad locum monumenti depositaque cruce ac si domini nostri Ihesu
Christi corpore sepulto dicant antiphonam.... In eodem loco sancta crux
cum omni reverentia custodiatur usque dominicae noctem resurrectionis.
Nocte vero ordinentur duo fratres aut tres aut plures si tanta fuerit
congregatio, qui ibidem psalmos decantando excubias fideles exerceant....
[The _Missa de Praesanctificatorum_ follows] ... Sabbato sancto hora nona
veniente abbate in ecclesiam cum fratribus novus ut supra dictum est
afferatur ignis. Posito vero cereo ante altare ex illo accendatur igne.
Quem diaconus more solito benedicens hanc orationem quasi voce legentis
proferens dicat....
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account