The Parochial History of Cornwall, Volume 4 (of 4)
History
The Parochial History of Cornwall, Volume 4 (of 4)
Cornwall (England : County) -- History; Geology -- England -- Cornwall (County)
Sanctus Wilfridus episcopus in crastino Sancti Georgii.
Sanctus Petrocus confessor 4 die Junii.
Sancta Hylda virgo 25 die Augusti.
Sanctus Hermes confessor ―――― Cornubia 28 die Augusti.
Translacio Sancti Berini episcopi 4 die Septembris, id est die Sancti
Cuthberti.
S――――. Majore martir die XI Novembris.
Sanctus Nonnita mater Sancti David jacet apud ecclesiam villæ
Alternoniæ per 6 miliaria de Lanceston, ubi natus fuit Sanctus David.
Brokannus in partibus Walliarum regulus fide et morum etc. per
Gladewysam uxorem ejus genuit 24 filios et filias, et hiis nominibus
vocabantur.
Nectanus.
Johannes.
Sudebrent.
Menfrede.
Delyan.
Tetha.
Maben.
Wentu.
Wensent.
Marwenna.
Wenna.
Julliana.
Yse.
Morwenna.
Wymip.
Wenheden.
Cleder.
Kery.
Jona.
Heley.
Lanant.
Rerhender.
Adwenhelye.
Tamalant.
Omnes isti filii et filiæ postea fuerunt sancti et martires vel
confessores, et in Devonia vel Cornubia heremeticam vitam ducentes;
sicut enim inter omnes quorum vitæ meritis et virtutum miraculis
Cornubiensis vel Devoniensis irradiatur ecclesia, beatus Nectanus
primo genitus fuit, ita cæteris omnibus honestate vitæ major fuit, et
prodigiorum choruscitate excellentior extitit.
Fuit in ultimus Walliarum partibus vir dignitate regulus, fide et
morum honestate preclarus, nomine Brokannus, a quo provincia ipsa
nomen sortita nuncupatur Brokannok usque in presentem diem; hic itaque
Brokmannus, antequam ex uxore sua Gladewysa filium vel filiam
genuisset, in Hiberniam profectus est, uxorem suam et omnia sua
relinquens; timuerat enim, ne si cum uxore sua remaneret, generacionem
ex ea procrearet, qua impediretur ne libere Domino servire potuisset.
Mansit igitur in Hibernia 24 annis, bonis operibus intendens; postea
autem visitare patriam suam volens, rediit in Walliam, ubi uxorem suam
adhuc viventem invenit. Post aliquantulum autem temporis sicut Deus
preordinaverat, licet ipse homo non proposuisset, uxorem suam
cognovit, ex qua postea 24 filios et filias genuit. Videns Dei
virtutem cui nemo resistere potest, ait, “Jam Deus in me vindicavit
quod contra disposicionem voluntatis ejus venire frustra disposui;
quia enim 24 annis ab uxore mea ne sobolem procrearem illicitè effugi,
dedit mihi pro quolibet anno illicitæ continentiæ sobolem unam quia
jam 24 filios et filias post 24 annos ab eadem uxore suscepi.”
Prædicti autem 24 filii et filiæ, quos predictus Brokannus ex uxore
sua Gladewysa genuit, hiis nominibus vocabantur, Nectanus et cætera.
Et venerandus vir Nectanus per quæque nemorosa dispendia investigando
querere ab hiis repertus latronibus in loco, qui adhuc hodie dicitur
Nova Villa; ibi jam ecclesia in ejus honore construitur. 15 kal, Julii
capite truncatus est, et caput suum propriis accipiens manibus per
medium ferme spacii stadium usque ad fontem quo morabatur detulerit,
ibique sanguine circumlinitum sudori cuidam lapidi imposuit, cujus
adhuc cædis et miraculi sanguinolenta in eodem lapide remanent
vestigia.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account