The Parochial History of Cornwall, Volume 4 (of 4)
History
The Parochial History of Cornwall, Volume 4 (of 4)
Cornwall (England : County) -- History; Geology -- England -- Cornwall (County)
1189. Pridie nonas Julii obiit Henricus rex secundus Angliæ, sepultus
est in Normannia.
Henricus rex ―――― dedit maritagium Isabellæ filiæ Ricardi Strangbow
Willelmo Mariscallo primo, et sic factus est comes tocius Pembrochiæ,
et dominus tocius hereditatis.
1200. Abbathia de Voto in Hibernia; Willelmus Marescallus fundavit.
1175. Ricardus comes de Strangbow obiit.
1148. Gilbertus Strongbow obiit.
1287. Conventus ecclesiæ Beatæ Mariæ de Tynterna intravit dictam
ecclesiam ad celebrandum in nova ecclesia.
Et quinto nonas Octobris in anno sequenti conventus intravit in choro,
et prima missa celebrata fuit ad magnum altare.
Mem. quod in Anglia sunt 52,080 villas per Domesday invent.
Item, sunt in Anglia XV milia XI ecclesiæ parochiales.
1242. Gilbertus Marescallus obiit et sepultus est apud novum templum
London 5 kalend. Julii, et obiit in quodam torneamento apud Warewyk;
et eodem anno Walterus quartus filius Willelmi Marescalli successit in
hereditatem antecessorum suorum, et factus est comes Pembrochiæ.
Et obiit anno Christi 1246, videlicet 5 kalend. Decembris apud castrum
Godrici.
1246. Ancelinus quintus frater obiit, et apud Tynternam sepultus
decimo kalend. Januarii.
1438. Die jovis voc. Maundy-Thursday magister Johannes Benet rector de
Pytney obiit.
_Viagium Thomæ Clerk de Waar, incipiendo octavis Sancti Johannis
Baptistæ circa annum Christi 1476, equitando ad Montem infra 10
dies, et revertendo ad Waare per alios 10 dies._
Waare.
Watford.
Bekynfeld.
Henely.
Redyng.
Kyngyslere.
Andever.
Salisbery.
Sheftysbery.
Shyrborn.
Yevylle.
Crokehorn.
Cherd.
Honyton.
Excetyr.
Crocornwille.
Okynton.
Lanceston.
Bodman.
Machehole.
Rooderyth.
Marchew. Margew distat per unum quartum miliaris de Monte Michaelis.
* * * * *
Longitudo ecclesiæ canonicorum regularium Sancti Augustini villæ de
Allaunston continet 100 de steppys meis.
Et in latitudine continet 24 de steppis meis.
Mem. Episcopus Warwaste fundavit ecclesiam canonicorum regularum de
Launceston.
Ecclesiam Seynt Germyns.
Ecclesiam ――――.
1236. Henricus rex Angliæ duxit Elianoram filiam comitis Provinciæ
apud Cantuar. idibus Januarii die dominica.
_In ecclesia de Lanceston._
Sanctus Nectanus martir die Junii ut ibidem et Lanson.
Sancta Monnetta 3 die Jullii.
Sancta Elena mater Constantini imperatoris.
Sanctus Pyranus episcopus de Cornubia 18 die Novembris.
In Hibernia. Translacio Sancti Genesii Lesmorensis archiepiscopi 6 vel
5 nonas Maii.
Translacio capitis Sancti Genesii martiris 14 kal. Augusti.
_Villa de Launceston, in ecclesia canonicorum de Launceston._
Natale Sanctæ Satinolæ virginis 4 nonas Augusti.
In Britannia, natale Sancti Genesii martiris, qui ob. capitis
truncationem ―――― in ecclesiæ canonicorum Lancesdon.
Castrum de Morteyn in Lancesdon fundatum per comitem de Morteyng.
Et fuerunt III fratres sub nomine Sancti Genesii, et unusquisque caput
suum portabat; unus archiepiscopus Lismore.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account