The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ego autem de die in
diem me propono contratas seu terras accedere, in quibus mori, et viuere me
dispono, si placuerit Deo meo.
De morte fratris Odorici.
Anno igitur Domini 1331. disponente se praedicto fratre Odorico ad
perficiendum iter suæ peregrinationis, prout mente conceperat, et etiam vt
via et labor esset sibi magnis ad meritum, decreuit primò praesentiam adire
Domini et patris omnium summi Pontificis Domini Ioannis Papæ 22: cuius
benedictione obedientiaque recepta cum societate fratrum secum ire
volentium ad partes infidelium se transferret: Cùmque sic eundo versus
summum Pontificem, non multum distaret à ciuitate Pisana, in quadam via
occurrit sibi quidam senex in habitu peregrini eum salutans ex nomine, Aue
(inquiens) frater Odorice: Et cùm frater quaereret quo modo ipsius haberet
noticiam? Respondit, Dum eras in India noui te, tuùm qui noui sanctum
propositum; Sed et tu modò ad conuentum vndè venisti reuertere, quia die
sequenti decimo ex hoc mundo migrabis. Verbis igitur senis attonitus et
stupefactus, praesertim cùm Senex ille statim post dictum ab eius aspectu
disparuit; reuerti decreuit; Et reuersus est in bona prosperitate nullam
sentiens grauedinem corporis, seu aliquam infirmitatem; Cùmque esset in
conuentu suo Vtinensi. N. in prouincia Paduana decimo die, prout facti sibi
fuir reuelatio, accepta communione, ipsoque ad Deum disponente, etiam
corpore existens incolumis in Domino foeliciter requieuit: Cuius sacer
obitus Domino summo Pontifici praefato sub manu Notarij publici
transmittitur; qui sic scribet.
Anno Domini 1331. decima quarta die mensis Ianuarij obijt in Christo Beatus
Odoricus ordinis fratrum Minorum, cuius precibus omnipotens Deus multa, et
varia miracula demonstrauit; quæ ego Guetelus notarius communis Vtini,
filius domini Damiani de portu Gruario, de mandato et voluntate nobilis
viri Domini Conradi de Buardigio Castaldionis, et consilij Vtini, scripsi,
sicut potui, bona fide, et fratribus Minoribus exemplum dedi; sed non de
omnibus, quià sunt innumerabilia, et mihi difficilia ad scribendum.
The same in English.
Here beginneth the iournall of Frier Odoricus, one of the order of the
Minorites, concerning strange things which hee sawe among the Tarters of
the East.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account