The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
baptizatum et sanctum: et corpora illa fuisse daemonum infernalium qui
pulsant cytharas vt homines alliciant intare, et interficiant. Haec de
visis certudinalitér ego frater Odoricus hic inscripsi; et multa mirabilia
omisi ponere, quia homines hon credidissent nisi vidissent.
De honore et reuerentia factis Domino Cani.
Vnum tantùm referam de magno Cane quod vidi. Consuetudo est in partibus
illis quòd quando praedictus dominus per aliquam contratam transit, homines
ante ostia sua accendunt ignem et apponunt aromata, ac faciunt fumum, vt
dominus transiens suauem sentiat adorem, et multi obuiam sibi vadunt. Dum
autem semel veniret in Cambeleth, et fama vndique diuulgaretur de suo
aduentu, vnus noster Episcopus, et aliqui nostri minores fratres et ego
iuimus obuiàm sibi benè per duas dietas: Et dum appropinquaremus ad eum,
posuimus crucem super lignum, et ego habebam mecum in manu thuribulum, et
incepimus cantare alta voce dicentes: Veni creator spiritus: Et dum sic
cantaremus audiuit voces, nostras, fecítque nos vocari, ac iussit nos ad
eum accedere; cùm vt suprà dictum est, nullus audeat appropinquare currui
suo ad iactum lapidis, nisi vocatus, exceptis illis qui currum custodiunt.
Et dum iuissemus ad eum, ipse deposuit galerum suum, sine capellum
inestimabilis quasi valoris, et fecit reuerentiam Cruci; et statim incensum
posui in thuribulo; Episcopus noster accepit thuribulum, et thurificauit
eum; ac sibi praedictus Episcopus dedit benedictionem suam. Accedentes verò
ad praedictum dominum, sempèr sibi aliquid offerendum deferunt; secum illam
antiquam legem obseruantes; Non apparebis in conspectu meo vacuus; Idcirco
portauimus nobiscum poma, et ea sibi super vnum incisorium reuerentèr
obtulimus; et ipse duo accepit, et de vno aliquantulum comedit: Et tunc
fecit nobis signum quod recederemus, ne equi venientes in aliquo nos
offenderent; statimque ab eo discessimus, atque diuertimus, et iuimus ad
aliquos Barones per fratres nostri ordinis ad fidem conuersos, qui in
exercitu eius erant, et eis obtulimus de pomis praedictis, qui cum maximo
gaudio ipsa accipientes ita videbantur laetari, ac si praebuissemus eis
familiaritèr magnum munus. Haec praedicta frater Guilelmus de Solangna in
scriptis redegit, sicùt praedictus frater Odoricus ore tenus exprimebat.
Anno Domini 1330, mense Maij in loco Sancti Antonij de Padua; Nec curauit
de latino difficili, et stilo ornato; Sed sicut ipse narrabat ad hoc vt
homines faciliùs intelligerent quæ dicuntur. Ego frater Odoricus de Foro
Iulij de quadam terra quæ dicitur Portus Vahonis de ordine minorum
testificor, et testimonium perhibeo reuerendo patri Guidoto ministro
prouinciæ Sancti Antonij in Marchia Triuisana, cùm ab eo fuerim per
obedientiam requisitus, quòd haec omnia quæ superiùs scripta sunt, aut
proprijs oculis ego vidi, aut a fide dignis audiui: Communis etiam loquutio
illarum terrarum illa quæ nec vidi testatur esse; Multa etiam alia ego
dimisissem, nisi illa proprijs oculis conspexissem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account