The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ergò prouincia Cathay descendens in sui oriente à regno Tharsis iungitur ab
occidente regno Turquescen, in quo et sunt plurimae ciuitates, quarum
formosior dicitur Octopar. Ipsum autem Turquescen regnum iungitur ad
occidentem sui regno, seu Imperio. Persiae, et ad septentrionem regno
Corasinae, quod spaciosum este valde, habens versus orientem sui vltra
centum diaetas deserti: hoc regnum est multis bonis abundans, et appellatur
eius melior ciuitas etiam Corasine.
Isti quoque regno iungitur in occidente versus partes nostras regnum
Commanorum, quod et similiter longum est, et latum, sed in paucis sui locis
inhabitatum: Nam in quibusdam est frigus nimium, in alijs nimius calor, et
in nonnullis nimia muscarum multitudo.
De istis Commanis venit olim fugata quædam pluralitas populi vsque in
terram Ægypti quae ibidem succreta nunc ita inualuit, vt suppressis
indigenis videatur regnare: Nam et de seipsis constituerunt hunc, qui modo
est Soldanus, Melech Mandibron. Per Commanorum regnum decurrit Grandis
fluuius Echil, qui omni hyemali tempore in magna spissitudine gelatur; in
superiori quoque parte huius regni inter duo freta Caspiæ, et Oceani, mons
sublimis est valde Chocas. Nota quod à nostris partibus non possit vsque in
Indiam superiorem duci magnus exercitus per terras, nisi per tres
tantummodo transitus, quorum iste est vnus, qui tamen non valet transiri
nisi tempore glaciei, et hic appellatus est Lodekonc.
Alter per Turquescen, et per Persiam, tamen ibi sunt deserta plurium
dietarum, in quibus nisi esset exercitus bene prouisus, posset perire.
Tertius ad primos fines regni Commanorum, transfretando tamen mare vsque in
regnum Abchaz: principalis ciuitas Commanorum dicitur Sarach.
Ab hoc regno versus partes nostras inuenitur regio Laiton quae est vltima
paganismi, iungitur iste finis terræ Christianitatitis regno Prussiæ, et
Russiæ.
Post potestatem Imperij Tartariæ descendendo à prouincia Cathay in
Australem plagam venitur versus Persiam, Syriam, et Greciam. Versus terram
Christianorum possum aliqualiter in summa (quantum conuenit huic scripto)
connotare. Dixi supra iam prouinciam Cathay iungi regno Turquescen ad
occidentem, et illud quòque iungi regno seu Imperio Persiæ. Ad quod
sciendum, quamuis rex Persiæ habet etiam ab olim nomen Imperatoris; quia
(cum tenet aliquas terras sui Imperij ab Imperatore Tartarorum) necesse est
vt in tanto subiectus sit illi.
Sunt autem in Persia duæ regiones: vna altæ Persiæ, quæ à regno Turquescen
descendens, iungitur ad occidentem sui fluuis Pyson. In ista habentur
renominatæ ciuitates, quarum meliores duæ dicuntur Bocura et Seonargant,
quam aliqui appellant Samarkand. Et altera Regio bassæ Persiæ, descendens à
flumine Pyson, qui ad sui occidentem iungiter regno Mediæ et terræ minoris
Armeniæ, et ad Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terræ minoris Indiæ.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account