The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Nobiles autem bibunt lac equarum, seu lamentorum, pro nobilissimo potu et
pauperes aquam bullitam cum modico mellis, quia nec vinum ibi habetur, nec
ceruisia confictur: et multi ac plurimi fontes consulunt in sua siti, per
villas, et rura. Domus, et habitacula rotundae sunt formae, compositae et
contextae paruis lignis, et flexilibus virgulis, ad modum cauearum quas nos
facimus pro auiculis, habentes rotundam in culmine aperturam praestantem
duo beneficia habitationi, quoniam et ignis quem in medio domus
constituunt, fumum emittit, et pro aspiciendo lumen immittit. Intrinsecus
sunt parietes vndíque de filtro, sed et tectum filtreum est: has domus, dum
locum habitandi mutare volunt, vel dum indiuitina expeditione procedunt,
ducunt secum in plaustris quasi tentoria.
Multas superuacuas obseruant ceremonias, quia respiciunt in vanitates et
insanias falsas: solem et lunam praecipuè adorant, eisque frequentèr genua
curuant, et ad nouilunium, quicquid est magni estimant inchoandum.
Nullus omnino vtitur calcaribus in equitando, sed cogunt equum flagello
scorpione, reputantes peccatum non leue si quis ad hoc flagellum appodiat,
aut iumentum percuteret suo freno, pleráque similia, quæ parum aut nihil
nocent, ponderant vt grauia, sicut imponere cultellum in igne, os osse
confringere, lac seu aliud potabile in terram effundere, nec non et
huiusmodi multa.
[Sidenote: Mingere intra dominum peccatum capitale.] Sed super hæc, tenent
pro grauiori admisso mingere intra domum quæ inhabitatur, et qui de tanto
crimine proclamaretur assuetus, mitteretur ad mortem. Et de singulis
necesse est vt confiteatur peccator Flamini suæ legis, et soluat summam
pecuniarum delicti. Et si peccatum deturpationis habitaculi venerit in
publicum, oportebit reconciliari domum per sacerdotem, priusquam vllus
audebit intrare. Insuper et peccatorem necesse erit pertransire ignem,
semel, bis, dut ter iuxta iudicium Flaminis, quatenus per ignis acrimoniam
purgetur à tanti inquinatione peccati.
Neminem hominum prohibent inter se habitare, sed indifferentèr receptant,
Iudæos, Christiános, Saracenos, et homines cuiuscúnque nationis, vel legis,
dicentes se satis putare suum ritum non ita securum ad salutem, nisi
quandóque; traherentur ad ritum magis salutarem, quem tamen determinate
nunc ignorant, imò multi de nobilibus sunt iam in Christianitate baptizati.
Attamen qui illorum sunt curiales Imperatoris non vellent in palatio
publicari.
Poenè oblitus eram, quod nunc hic dico notandum, quia dum ab extra
Imperium, quis veniens nuntius aut legatus cupit tradere proprijs manibus
literas Imperatori [Marginal note: Seu Gubernatorum.], vel deponere coram
illo mandata, non permittitur, donec prius in puris transeat liueas ad
venum ad minus regurn pro sui purgatione, ne quid forsitan afferat cuius
visu, vel odoratu seu tactu rex possit grauari.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account