The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
De magnificentia Imperatoris Indiæ et preciositate Palatij.
[Sidenote: Seu Pentoxoria Ciuitas Nyse] Cum in præcedentibus Imperator
Indiæ dictus sit magnus, restat de illius magnificentia aliquid poni hoc
loco: cuius vtique gloria, nobilitas, et potestas, dici non habetur minor,
est tamen in aliquibus satis maior, quia omne æquale non est idem cum illo
cui æquatur: itáque à finibus regni Bachariæ supradicti vbi contiguatur
Imperio Indiæ, eundo per multas diætas intratur in Pentoxyriæ quod est
magnæ latitudinis, et abundantiæ in multis bonis: huius nominatior ciuitas,
dicitur Nyse, et in ea habet Imperator palatium Imperiale, in quo residet
dum sibi placet. Imperator iste semper vocitatus est Præsbyter Ioannes,
cuius nominis causam audieram quandoque non veram: sed in illis partibus
accepi rationem indubitatam, quam breuiter hîc enarro. [Sidenote: Narratio
de rebus gestis Ogeri Ducis Daniæ.] Circa annum ab incarnatione Domini
octingentessimum, dux Ogerus de Danemarchia, cum quindecim cognationis suæ
baronibus, et armatis viginti milibus transiuit mare Greciæ, et fauente
sibi Deo conquisiuit Christianitati per multa prælia pené omnes terras,
regiones, et insulas, quas esse de potestate Grand Can prædixi, nec non et
omnes, quæ sunt de potestate Imperij huius Imperatoris Indiæ. Eratque inter
Barones vnus denominatus Ioannes filius Goudebucf, regis Frisonum: qui
dictus Ioannes Deo deuotus fuit, et dum licuit Ecclesiarum limina iniuit,
vnde et barones ei dabant quasi per iocum Præsbyter Ioannes vocabulum.
[Sidenote: Vndè Presbyter Ioannis sit dictus. 4000. Insulæ.] Dum ergo
Ogerus dictas regiones expugnatas diuideret in hijs quindecim suis
cognatis, et quemlibet eorum in suo loco constitueret regem, quatenus
Christiana religio in illa orbis superficie semper stabilis permaneret,
tradidit isti Præsbytero Ioanni superiorem Indiam, cum 4000. insulis,
regionibus, et ipsum præfecit Imperatorem super reliquos cognatos, vt ei
certa tributa impenderent, et in omnibus obedirent, átque ex tunc omnes
successores Indiæ sunt vocati Præsbyter Ioannes et vsque in hodiernum
tempus boni manserunt Christiani, et religionis æmulatores. Interim cum
causa matrimoniorum aut procurationis filiorum dispersa est primi Imperij
integritas, et multæ de insulis conuersæ vel potius peruersæ retrocesserunt
ad vetustum squalorem paganismi primi. Nota. Recedens à Cambalu versus
orientem post 50. dietas ad terram Præsbyteri Ioannes, principalis ciuitas
terræ vocatur Cosan, satis parua sicut Vincentia: habet etiam sub se multas
alias ciuitates. Ex pacto semper habet in vxorem vnam de filiabus Grand
Can.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account