The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Et ex speciali sciatis, istius palatij principales portas esse de
Sardonico, vndìque in ebore circumcluso: sed et transuersæ lineæ sunt omnes
Eburneæ, aularum et cubiculorum fenestræ christallinæ. Mensarum quaedam
Smaragdinæ, aliquæ Haematistinæ, caeterorumque lapidum preciosorum per
aurum sibimet coniunctorum. Et nonnullæ in toto aureæ vel gemmunculis
disseminatæ, et vnaquaeque de mensis cum stabilimento proprij generis. De
throni quoque preciositate, quia meæ demonstrationis excellit modum,
solummodo dico, singulos ascensionis gradus esse singulorum lapidum
preciosorum: Primum onychis, secundum christallai, tertium iaspidis,
quartum haematisti, quintum sardij, sextum cornelij. Et septimus qui est
sub sedentis Imperatoris pedibus, ipse est, chrysolitus, omnes circumfusi,
et inclusoria arte formati, auro splendida relucentes. Sed et ambo throni
reclinatoria ex smaragdis auro combinatis, eoque distincto nobilissimis
granis, et gemmis: cuncti pilarij in camera Regis dormitoria consistunt de
auro fuluo, disseminati baccis, et quampluribus carbunculorum rubetis,
totum de nocte habitaculum illustrantibus.
Et nihilominus in ea christallina lampas plena balsamo pistico sed ardens
et lucens, tam pro augendo lumine, quàm pro corrigendo aere, tamen etiam
pro ministrando optimo odore.
Forma lecti Imperatoris compacta est de puris et nobilissimis Saphyris,
conclusi vtique aureis vel eburneis ligaturis, vt virtute lapidum capiat
suauem somnum, motusque carnis inhonesti stimuli, in eo refrenentur.
Nunquam enim iungitur mulieri nisi soli coniugi propriæ, sed nec illi nisi
quatuor quindenis anni videlicet in capite hyemis, veris, æstatis, et
autumni causa sobolis generandæ.
Vtque breuitèr transeam de multa huius palatij nobilitate, mirabile hoc
solummodò praemissis super addo. Quia circa medium illius in summo apice
turris maioris, duo sunt nodi seu pomella de decoctissimi auri metallo miræ
magnitudinis, et serenæ resplendentiæ, et in ipsis formati duo carbunculi
grandes, et lati, sua virtute tenebras effugantes, et velut splendorem
plenilunij nocturno tempore mentientes.
The English Version.
Of the Ryalle estate of Prestre John; and of a riche man, that made a
marveyllous Castelle, and cleped it Paradys; and of his Sotyltee.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account