The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
In hac valle, ab vno eius latere, vidi faciem hominis valdè horribilem, qui
tantum horrorem mihi incussit, quòd putaui me spiritum exhalare, propter
quod saepè repetij verbum vitæ, scilicet, verbum Caro factum est.
Ad illam faciem non audebam accedere, nisi ad distantiam octo passuum:
posteà iui ad caput vallis, et ascendi super montem arenosum, in quo
vndique circumspiciens, nihil videbam, nisi instrumenta musicalia, quæ
audiebam fortitèr pulsare. Cùm fuissem in capite montis, reperi multum
argentum congregatum ibi in similitudinem squamarum piscium, vnde posui in
gremio, sed quod de ipso non curabam, dimisi illud, et sic illaesus
transiui Deo concedente.
Sarraceni cùm hoc scirent, reuerebantur me esse baptizatum, et sanctum:
mortuos nunc in valle dicebant, homines infernales.
Odericus ad literam hic terminat suum librum: non fuit tot perpessus in
valle, sicut ego. Anno Domini 1331. Ianuarij nono, migrauit ad Christum, in
conuentu Minorum: cuius vitam statim in fine, et vsque nunc claris
miraculis diuina prouidentia approbat, et commendat, prout continebatur in
quaterno, à quo concordantias hic superseminaui.
CAPVT. 45.
De periculo et tormentis in valle eadem.
Itaque dico vobis, cùm sodalibus, qui simul eramus, quatuordecim diuersarum
nationum ante ingressum huius tanti periculi peruenissemus, nos tractatu
longo, et deliberatione acuta consiliabamur, vtrùmnam ingredi deberemus, et
quidam affirmabant, alii verò negabant. Erant autem in numero duo deuoti
fratres, de religione beati Francisci, natione Lombardi, qui videbantur pro
seipsis non multum curare ingressum, nisi quia noluerunt nos animare ad
ingressum, dicentes, si qui nostrum per confessionem, et Eucharistiæ
susceptionem se ibidem praemunirent, ingrederentur cum illis: quo, ab
omnibus mediante debita prouisione, quam ipsi fratres penes se gerebant
peracto, parauimus mentes nostras cum pedibus ad intrandum.
Sed ecce quinque de nobis, duo Graeci et tres Hispani, semetipsos ab alijs
segregantes, visi sunt alium requirere introitum nos praecedere cupientes,
et certè nos illos exinde non vidimus, et quid eis acciderit an periculum
subierint, velne ignoramus.
Nos autem nouem per vallem processimus in silentio, et cum cordis ea
deuotione, quam quisque sibi potuerit obtinere: et ecce in breui transacto
spatio apparuerunt cumuli massarum auri et argenti, et preciosorum copia
vasorum. Sed dico vobis pro parte mea, quia nihil horum tetigi, reputans id
fallaciam daemonum confinxisse ad mittendum concupiscentiam in cor nostram,
imò sine intermissione conabar cor meum custodire ad deuotionem inceptam.
Procedentibus igitur nobis lux coeli minuebator paulatim et augebatur
horror, quoniam propè nos vndique etiam sub pedibus nostris apparebant
iacere cadauera mortuorum hominum penitùs defuncta: alia adhuc spirantia,
et nonulla semiuiua, super quæ dum nos aliquando calcare contingeret,
conquerebantur, ac dolorosè submurmurabant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account