The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ex hac, apparet Insula in qua inter alios vsus, peruersæ sunt matres contra
naturam et scripturam, cum pepererent contristantur, et dum proles moritur
iocundantur, iactantes in magno igne cum conuiuio et exultatione, dumque
maritus ante vxorem decidit, patebit vxoris plena dilectio, si cum corpore
mariti, quod rogo traditur se iactat cremandum, vt quia in isto seculo
steterunt amoris vinculo colligati, non sint alio separati.
Nec tamen intelligunt illud seculum, nisi quod sibi confingunt terrestrem
Paradisum. Purum aut minorem annis, trahet mater secum si placet, sed
ætatis puer perfectæ, eliget pro proprio placito viuere superstes, aut mori
iuxta parentes.
Hic etiam non succedunt Reges per generationem sed per electionem, vt
assumatur non nobilior, aut fortior, sed morigeratior, et iustior, 50 ad
minus annorum, nullam habens sobolem aut vxorem, seruaturque illic iusticiæ
rigor in plena censura, in omnibus et contra omnes, etiamsi forefecerit
ipse Rex, qui nec eximitur a traditis legibus pro concupiscentia vel
contemptione quarumlibet personarum.
Veruntamen Rex si peccauerit non occiditur ob reuerentiam, sed quòd sub
poena mortis, publicè inhibetur, ne quispiam in Regione ei verbo vel vllo
facto communicet, et quoniam sui loco alter rex constituitur, necesse est
illi breui vita degere vel perpetuò exulare. Constat post ipsam, et alia
Insula, multis bonis locuples, et hominibus populosa, de qua recolo
scribendum, quod nulla occasione comedunt tria genera carnium, gallinarum,
leporam, et aucarum, quas etsi nutriant in copijs, vtuntur duntaxat
pellibus aut plumis.
Caeterarum vero bestiarum et animalium licitè vescuntur carnibus pro victu,
et lacte pro potu. Ibi quisque vir licitè potest coniungi cuique mulieri;
quantumcunque propinquet, exceptis progenitoribus, patre matre. Nam
cohabitatio, et commixtio omnium virorum ad singulas mulieres apparet ibi
communis, vnde mater natum paruulum suum, adicit pro sui placito cuicunque
viro, qui circa generationis tempus secumn dormierit, nec valet vllus
virorum esse certus de proprio generato, quem modum exlegem arbitror et
turpem.
Sicut ergò praefatus sum, multa mira videntur per Regiones Indorum, mira
quidem nobis, sed illis assueta, quibus si nostra recitarentur assueta,
audirent pro miris. Nam et dum quibusdam dixi aucas viuas apud nos nasci in
arboribus, admirati sunt satis. In multis locis seminatur singulis annis
sementum de Cothon, quod nos dicimus lanam arboream, exurgunt ei modica
arbusta, vel potius arbustula de quibus talis lana habetur: est arbor
luniperus, de cuius ligno desiccato, si carbones viuos sub proprijs
cineribus tenueris diligenter opertos, igniti seruabuntur ad annum.
Est et genus Nucum incredibilis magnitudinis ad quantitatem magni capitis:
et bestia vocata, oraflans, vel serfans, corpore in nostrorum aldtudine
caballorum, et collo in 20 longitudine cubitorum ad prospiciendum vltra
domos et muros, quorum posteriora apparent vt hinniculi siue lerni.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account