The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Licet multa et varia de ritibus et conditionibus huius mundi enarrentur a
multis, ego tamen frater Odoricus de foro Iulij de portu Vahonis, volens ad
partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quæ possum
veracitèr enarrare. Primò transiens Mare Maius me de Pera iuxta
Constantinopolim transtuli Trapesundam, quæ antiquitùs Pontus vocabatur:
Haec terra benè situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et
eorum qui sunt vltra mare. In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit,
scilicet hominem ducentem secum plusquam 4000 perdicum. Homo autem per
terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam
castrum dictum Zauena duxit, distans à Trapesunda per tres dietas. Hæ
perdices illius conditionis erant, cùm homo ille quiescere voluit, omnes se
aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit
eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis
sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad locum vnde venerat, adduxit.
In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis.
[Sidenote: Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad
quandam ciuitatem quæ vocatur Azaron, quæ erat multùm opulenta antiquitus,
sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt: In ea erat abundantia panis
et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum. Hæc
ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur quòd altius situatur quàm
aliqua alia in hoc mundo: haec optimas habet aquas, nam venæ illarum
aquarum oriri videntur et scaturire à flumine magno Euphrate quod per vnam
dietam ab ciuitate distat: haec ciuitas via media eundi Taurisium. Vltra
progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato. In ilia contrau est
mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si
societas mea me praestolare voluisset: A gente tamen illius contratæ
dicitur quòd nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur,
hoc Deo altissimo non placet. [Sidenote: Tauris ciuitas Persiæ.] Vltra veni
Tauris ciuitatem magnam et regalem, quæ antiquitus Susis dicta est. Haec
ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quàm aliqua quæ sit in mundo, nam
nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur,
quod illic in bona copia non habetur. Haec ciuitas multum benè situatur:
Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest: De hac
dicunt Christiani qui ibi sunt, quòd credunt Imperatorem plus de ea
accipere, quám Regem Franciæ de toto regno suo: Iuxta illam ciuitatem est
mons salinus praebens sal ciuitati, et de illo sale vnusquisque tantum
accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui. In hac ciuitate multi
Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus
dominantur. [Sidenote: Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem
dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore æstiuo commoratur; In
hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account